Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIII.,ostendens tribus exemplis, quod difficulterquis excusatur a transgressione precepti Dei
Primum est primo Regum XV., c. de Saule, cui Deus non pepercit sed de regno ipsum proiecit, quia preceptum eius non custodivit, quamvis Saul pio opere, quod pretendebat, se excusandum putaret. Videant multi, qui sibi eciam levissimas fingunt excusationes, quibus contenti audaciter agunt que non licent; caveant ne simile periculum cum Sale incidant. Secundum exemplum est II Regum VI., de Oza, qui licet causam urgentem haberet, ut tangeret arcam Dei, quia declinavit ad casum, tamen interfectus est a domino pro temeritate, qua solvit preceptum de non tangenda arca domini nisi a sacerdotibus. Quid ergo de illis dicemus, qui spontantee fabricant sibi causas, quibus de transgressione precepti Dei excusari putant? Quid agunt, |192v| nisi quod se ipsos decipiunt et cecos faciunt, quando sibi ipsis securitatem statuentes conscienciam deponunt et de peccato in peccatum corruunt? Tertium exemplum est III Regum XIII., c. de quodam propheta misso de Iuda ad Hieroboam in Bethel, preceptum de domino habente ne in loco illo comederet aut biberet, qui ibi comedens fuit graviter punitus, licet inductus et deceptus fuerit a propheta loci illius dicente sibi, quod et ipse propheta esset, quod dominus iusserit ut secum comederet; et quamvis ita deciperetur, nihilominus Deus prophetam suum consentientem falso prophete et contra preceptum Dei cum illo ibi comedentem a leone interfici fecit et cadaver eius in sepulcrum patrum suorum ob hoc non inferendum predixit. |