BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX.,

in quo hortantur divites ut non credant sibi

de excusationibus quas fingunt

 

Videant ergo de quibus est sermo, si ita probabilem causam habeant faciendi, quod faciunt, aut non subveniendi de superfluo divitiarum suarum pauperibus, sicut iste propheta habuit ab illo propheta apparenter persuasus atque deceptus. Et quia tantam non videntur habere causam, ideo merito, si in hac re attendere velint ut debent, damnationem non putatam habent formidare et ultra, si hanc timeant et fluctuent, sicut rationabiliter in hac materia debent, an causa quam pretendunt sit sufficiens excusare eos. Nonne hoc dubietatis pendulo perseverante preceptum Dei intrepide solventes mortaliter peccant? Utique sic, quia suam voluntatem divine voluntati prepo|nunt et Deo repugnare non metuunt: quedam parvipensio et quidam contemptus est. Attendere diligenter debent isti, quod nemo admittitur iudex in causa propria, hoc propter affectionem cuiuslibet ad seipsum, et quod nemo in rebus amatis aut exosis recte iudicat, quia Iocholomeo teste «amor et odium pervertunt iudicium» et, iuxta Aristotelem, «sententiam». Quisque artifex circa opera sua communiter in iudicando decipitur, eo quod que ipse fecit, aliis melioribus preferre solet. Sic et acceptio munerum prohibetur Deut. XVI., ne affectio inde surgens ad dantem pervertat iudicem. Quomodo ergo divites ad divitias et alii quicumque peccatores ad res, in quibus peccant, nimium affecti potuerunt esse equi iudices de causis, an sufficiant quibus se excusare laborant. Et specialiter divites de reservandis divitiis proprio iudicio credere non debent, sed illud suspectum habere, et precipue tempore presenti nostro, in quo a) fines seculorum devenerunt, in quo sicut ex veteri corruptela decrescit vita, crescit avaricia, dum brevis vite periodus sicut et senectus de conservatione in longum debilis vite divitiis sustentande magis solicitos et ob hoc tenaciores efficiat mortales. Recte ergo consulitur divitibus, si tamen recipere velint consilium, ne in hoc casu prudentie sue innitantur aut proprio iudicio credant, sed potius stent secure iudicio scripture et doctorum salubri, nulla affectione aut carnali amore obliquato, quo recto ut patuit sententiatum est, ut de his, que supersunt, divitibus ipsi in |194r| vita sua b) subveniant pauperibus aut alias ad honorem Dei impendant et superflua non usque ad mortem reservent vel impedere differant.

 

――――――――

 

a) quo] quos.

b) sua] sua sua.