BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII.,

quod sub precepto cadit de his, que

supersunt, indigentibus subvenire

 

Hic querendum est, utrum superabundanter habentes teneantur |192r| a) commutationibus predictis succurrere pauperibus. Pro quo, quantum ad commutationem, que est donatio, ponit Almicanus talem conclusionem: quod sub precepto cadit de his, que supersunt, largiri indigentibus. Hoc primo patet ex auctoritate Augustini in libello de decem cordis, ubi sic dicit: «Magna excusatio, filiis suis servat. Tibi pater tuus servat, serva tu filiis tuis. Servant filii tui filii suis, et nullus servaturus est preceptum Dei», scilicet de dilectione proximi. Iterum ex hoc, quod Christus Luce IX dixit, quod superest date elemosynam et ecce omnia sunt munda vobis, ubi quia preceptive loquitur patet, quod sustentatio pauperum ex his, que supersunt, cadit sub precepto. Et iterum idem haberi videtur IV Luce, ubi quodam ad parabolam Christi respondente, quod ille, qui fecit misericordiam cum vulnerato a latronibus proximus eius erat, subiunxit Christus preceptive dicens: Vade et tu fac similiter. Idem arguitur manifeste ex hoc, quod Christus commendabit ad ignem eternum eos, qui sibi esurienti et sitienti cibum et potum suis pauperibus non dederunt, ut patet Matth. XXV, quod non esset nisi subvenire talibus caderet sub precepto, cuius transgressio grande peccatum mortale, sicut et hoc clarum est per b) Joh. III., ubi ipse non tantum affirmat sed probat, quod claudentes reservatione divitiarum viscera pietatis fratribus necessitatem habentibus peccant mortaliter, quia dicit quod charitas Dei non manet in eis eo quod non diligunt proximum opere et veritate, sed verbo tamen aut lingua. Istas rationes facit Almicanus in quodam sermone, quem de Epiphania fecit coram cardinalibus. Cum ergo ita | sit et scriptura dicat, tu mandasti mandata tua custodiri nimis, pensate in quanto pericolo sunt omnes, qui divitiis abundant et pauperes Christi, immo Christum in suis pauperibus, miseriis omnibus cruciari permittunt. Non possunt se excusare in causis reservationis divitiarum precipuis, quas pretendere solent, ut iam supra patuit per Augustinum; et certe valde decipiunt si putent se quolibet colore, quem per se fingunt, a mortali transgressione precepti Dei excusari, cum ad hoc vix magna et urgens causa sufficiat. Multis enim exemplis claret ex scripturis, quia Deus precepti sui transgressores graviter punivit, licet notabiles et apparentes causas excusationis habuerunt.

 

――――――――

 

a) Die Blattzahl 192 ist zweimal vergeben.  

b) per] pre