BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVI.,

quomodo dictis commutationibus adquiri potest

simul temporale et spirituale

 

Sequitur ex his corollarie, quod quamvis homo quibusdam dictis commutationibus licite posset consequi temporale aliquod, tamen non intuitu illius sed gratis exercendo ipsarum aliquas, incomparabiliter maius adquirit. Prima pars huius corollarii manifesta est, quia ex supra dictis est dare iustum precium in venditionibus et locationibus, quo licite commutationibus illis temporale adquiritur. Et si vendens | aut locans non tam respiciat ad precium quam ad relevamen indigentium aut aliquid de precio dimittat vel de illo expectet intuitu pauperum, nedum temporale sed et spirituale bonum vendendo et emendo adquirit, scilicet virtutem celesti premio dignam. Unde apparet que intentio et quis respectus mercatoribus sit habendus, ut non solum temporale lucrum sed etiam spirituale consequantur. Secunda pars indubia erit, si adverterimus, quot et quanta bona perveniunt divitibus his, qui pauperibus et necessitatem habentibus gratis et pie mutuant pecunias vel res suas, quibus non indigent, ad usum concedunt. Inde enim adquirunt bonum virtutis, bonum laudis et honoris, bonum celestis beatitudinis et eiusdem augmentum ex precibus et meritis pauperum. Econtra autem tot bona et tanta perdit et contraria mala incurrit omnis homo, qui in mutuatione solum ad temporale respicit, quia preceptum domini transgreditur, quo dicit: Mutuum date, nihil inde sperantes, videlicet temporalis lucri. Perdit ergo miser usurarius pro modico terreni eris bonum eterne beatitudinis, quia pro virtute incurrit mortale vicium, pro laude recipit vituperium, pro oratione execrationem et pro gratiarum actione maledictionem.