BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV.,

in quo invehitur contra avaros, qui solum temporale

lucrum in commutationibus querunt

 

Iterum, quando in dictis commutationibus solum temporale queritur, nihil virtutis amore agitur, nihil de celesti retributione cogitatur, qualiter fit apud omnes avaros dictarum commutationum abusores, qui sua cupiditate stultissimi facti potius venditione et mutuatione adquirere volunt vilia quam preciosa, potius temporalia quam eterna, potius terram quam celum. Quare hoc? Nisi quia nimium excecati non attendunt quod agunt. Nesciunt, quam magna bona pro quam parvis spirituali commutatione adquirere possent, de qua quidem dicit beatus Augustinus: «Tu autem», videlicet qui pro temporalibus | spiritualia comparere queris, «attende, quod illi feneratores avari faciunt: certe minus volunt dare et plus accipere. Sicut ergo illi volunt plus accipere de terrenis pro terrenis, hoc fac et tu de eternis pro temporalibus: da modica, accipe magna, da temporalia, accipe eterna, da terram, accipe celum.» Hoc autem fit quotiens homo dictis commutationibus ex charitate necessitatibus pauperum succurrit, similiter quotiens homo quodcumque aliud opus pietatis exercet. Patet ergo, quod nemo tam pauper est quin habeat unde regnum celorum emere posset. Et ergo bene dixit Gregorius in omelia quedam: «regnum celorum tantum valet quantum habes». Potest enim homo illud emere pro qualibet re minima, utpote pro haustu aque frigide, hoc est indigenti haustum aque ministrando, potest illud promereri. Ita enim improprie loquendo pro temporalibus commutari possunt eterna et pro terrenis spiritualia sine symonia, qualiter proprie loquendo fieri non potest, cum esse non possit horum et illorum iusta commensuratio in valore que ad iustitiam commutativam requiritur. Sunt enim quedam, que secundum conditionem sue nature commutationem non recipiunt, eo quod precia equabilia non sunt. Nullus enim sani iudicii pro quibuscumque bonis exterioribus oculos dare vellet et manus aut uxorem prostituere et similia. Sic et a fortiori bona anime et alia spiritualia nullis bonis fortune preciabilia sunt ex eo, quod sunt fines ominum bonorum utilium, ordinata autem in finem quantumcumque purificentur non possunt attingere bonitatem seu perfectionem finis, igitur. Item quia sunt bona diversorum et disparatorum a) generis, quia hec honesta et illa solum utilia, talium autem non est commen-|192v|suratio, igitur. Qui ergo diligunt parum dare vel concedere et multum recipere, dent Deo, mutuent Deo, id est dent vel mutuent modicum pauperibus, quibus quicquid fit, Deus sibi fieri reputat, Matth. XXV. Et plus quam centuplum recipient, quia spiritualia pro terrenis et eterna pro temporalibus. Deo ergo hoc modo potius a divitibus fenerandum est pro bonis eternis quam homini pro temporalibus lucris. Ipse enim reddit incomparabiliter plus quam sibi datur, propter ipsum dimittitur, iuxta illud promissum Christi: Qui reliquerit domum vel agrum, etc., et imitatur Deum. In hoc enim rationalis creatura, que pro vili recepto reddit preciosum et pro modico multum, ut natura animalis et plante pro nutrimento vili, preciosum sanguinem et fructum nobilem, et pro uno grano sibi dato quandoque reddit triginta vel sexaginta, quandoque centum. Terre ergo fenerandum est pro temporali lucro et Deo pro spirituali.

 

――――――――

 

a) disparatorum] desperatorum.