BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIIII.,

quomodo avaricia commutationes iam

pervertit in contrarium finis earum

 

Itaque transcursis commutationibus quibusdam ad relevationem humane indigentie introductis, que sunt venditio, locatio, prestatio, fideiussio, donatio et mutuatio, manifestum ex prehabitis est, quod qualibet harum unus possit alterius succurrere indigentie vel necessitati. Sed quia commutationes istas, sicut et alia ad decentem et salutarem humane vite habitudinem inventa, pervertere ceperit avaricia et inanis gloria, quando homines dando, mutuando, concedendo, vendendo, locando querere ceperunt suum lucrum temporale vel preconium laudis vane, hoc modo ceperunt servire cupiditati et vane glorie ille commutationes, quas ratio invenit in relevatione humane miserie. Cepit itaque inde miseria hominum augeri, unde debebat minorari, videclicet quando pauper necessitate compulsus suam rem vendit diviti pro minori quam valet vel tempore quo minus valet, aut quando alter alterum defraudat, ut vendens ementem dans scienter rem carius quam valet vel econverso, emens vendentem tribuens minus pretium; et hec defraudatio potest fieri in modico vel in magno. Si non fit ultra medietatem iusti precii, emptio tenet secundum dispositionem iuris positivi, ita quod vendens non potest ementem ad iudicium trahere pro restitutione. Si enim quilibet emens vel vendens posset alium pro quacumque fraude comperta ad iudicium provocare, multiplicarentur nimis lites. Ideo humane constitutiones voluerunt contractus vendi-|192r|tionis ratos haberi, nisi deceptio ultra medietatem iusti precii a magistratu, qui communitati preest, quantificandi iuxta indigentiam communitatis in ordine ad multitudinem vel paucitatem rerum venalium, sicut predictum est. Sicut et alias commutationes avaricia iam vertit in gravamen humane indigentie, que introducte fuerunt ad ipsius relevamen. Valde ergo detestabilis est illa, que supercrevit, hominum avaricia, qua factum est, quod commutationibus predictis pro relevatione humane indigentie introductis iam non iuvantur indigentes, non relevantur pauperes, non subvenitur miseris, sed miseri inde miseriores fiunt, qualiter fit, quando et ubi res per tempus carius locatur quam per illud ipsius usus valet, quando res plus iusto venditur, ut dictum est, quando et ubi non pie et gratis mutuum datur sed de mutuatis iniquum lucrum expectatur.