BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII.

de mutuatione, quid sit et penes quid

iustum in ea attendatur

 

Usque huc dicto de venditione et aliis quibusdam commuta­tionibus humane necessitati oportunis, videndum communiter est de mutuatione, que secundum philosophos est commutatio, per quam mutuans transfert dominium sue rei in alterum et equalem vel similem recipiat. Et ergo secundum Ysidorum mutuum appellatum est, quia id quod a me tibi datur ex mea tuum fit, ut si mutuo tibi denarium vel modium frumenti, tu teneris mihi reddere denarium vel modium frumenti. Et in hac commutatione manifestum est ex terminis, quod iustum requirit equalitatem quantitatis, nisi forte mutuans facit gratiam alteri indigenti re sua, in quo casu |191v| recipiens non solum tenetur reddere equale rei mutuate, sed cum hoc tenetur ad gratiarum actiones pro gratia sibi facta. Et sic iterum patet, quod etiam in hac commutatione quodammodo iustum non consistit semper in sola equalitate quantitais rei reddende pro mutuato. Aliquando potest contingere, quod huiusmodi commutatio fiat equaliter ad utilitatem utriusque, ut verbi gratia, si vinum habeas in hoc anno in abundantia et mihi deficiat, et appareat quod anno sequenti contrarium debet evenire, mutuabis mihi dolium vini ad reddendum anno sequenti novum. Hoc mihi est utile, quia indigeo, et similiter tibi, quia vinum tuum servare non posses. Et in isto casu forte sufficeret ad iustum equalitas quantitatis. Ubi est advertendum, quod sicut locatio proprie est rerum usus a se distinctos habentium, ita mutuatio proprie est rerum, quarum usus est ipsarum consumptio, ut pecunie, vini, panis vel bladi. Vinum enim locari non potest nec conduci, sed mutuari potest et mutuo recipi. Et est rerum talium duplex mutuatio: quedam pietatis et quedam impietatis. Prima est duorum modorum: Fit enim quandoque sine assecuratione litteratoria vel pignoratoria eius, qui mutuum dedit, et illa maxime charitativa est ad ampliorem obligans gratiarum actionem. Fit quandoque cum assecuratione de reddenda re equalis valoris, et ita communiter fieri solet. Et requiruntur quatuor ad mutuationem talem, scilicet mutuans et cui mutuatur et res que mutuatur et assecuartio de reddenda re. Ubi si quintum supervenerit, scilicet pactum vel obligatio ad reddendum plus ipsa re mutuata, mutuatio usuraria est et iniqua. |