Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum X.,ponens considerationes, quibus inveniripotest iustus rerum valor
Dicunt fortassis: «Quomodo providere possumus, cum que futura sint ignoremus? Quomodo inveniemus mensuram iusti precii rebus utilibus imponendi?» Si prehabita adverterunt, sufficienter tacti sunt modi plures, quibus ex presidentium prudentia et potentia penuria accidentali civitatis vel regionis notabiliter succurri potest, nec oportet per hoc, ut futurorum habeant notitiam per spiritum prophetie, ut Ioseph, vel ab astrologis aut aliis diviniatoribus que futura sint querant, quia hoc stulte vanitatis est reipublice plurimum nocive. Sed eis sufficere debet providentie humane processus, quo ex habitudine preteritorum et dispositione presentium solet de his, que propinque futura sunt, verisimiliter coniecturari et secundum hoc providis consiliis illud, quod presentibus congruit et futuris expedit, procurari. Rursum, quantum ad illud, quo querebant, quomodo inveniri possit quantitas iusti valoris vel precii rebus utilibus imponendi, supponendum est, quod semper et ubique iuxta cursus temporum, dispositiones regionum et conditiones hominum cuilibet maneriei rerum utilium correspondet secundum veritatem aliquod iustum precium humana prudentia vel industria invenibile vel determinabile – etsi non ad punctualem precisionem, tamen ad rationabilem et congruentem policie quantificationem. Hoc manifestum est, quia leges humane omnem contra|ctum emptionis et venditionis debere ratum esse decernunt, dummodo non interveniat fraus ultra dimidium iusti precii. Igitur leges supponunt in omni contractu tali quantitatem iusti precii humanitus invenibilem esse. Illo ergo supposito, ut tollatur excusatio male presidentium – qui vel muneribus corrupti vel ex negligentia vel sua stultitia permittunt pro arbitrio et cupiditate vendentium et ementium rerum precia crescere et decrescere, vel qui quantificant ea ad ipsorum utilitatem et non communitatis – videamus quomodo forensis rerum valor a veris expertis et prudentibus reperiri possit, et videtur quod non convenientius quam diversis considerationibus eorum, que contractibus emptionum et venditionum adiacent; inter que primo occurrit consideratio civitatis et regionis quo ad abundantiam vel mediocritatem vel defectum rerum ad vitam utilium, et unde sit ac qualis utpote an accidentalis vel ex natura regionis. Secundo occurrit consideratio dispositionis temporum ad futuros proventus, ad habilitatem pro laboribus vel inhabilitatem, ad sanitatem et egritudinem, et ita de ceteris temporum dispositionibus, ratione quibus variari solet rerum valor utilium harum vel illarum. Tertio consideranda est conditio et dispositio hominum in naturalibus et moralibus, quia ubi in regione vel civitate sunt homines temperati, pauci victus et virtuosi, existente minori copia rerum minus est precium earum, quam magna existente rerum abundantia ubi sunt homines voraces, voluptuosi, avari vel tenaces, qui sepe sunt causa caristie et penurie civitatis vel regionis, quia illa, que pauperes laboratores coguntur statim vendere, ipsi coacervant, in an-|190r| nos plurimos rerum defectum culpabiliter expectantes, eo quod in hoc miseriam pauperum optare convincuntur. Quarto consideratio habenda est circa quatuor modos indigentie, puta nature, status, voluptatis et cupiditatis, quia in mensuratione iusti precii ad primos duos indigentie modos respiciendum est et non sic ad alios duos, licet, ut patuit, etiam rerum precium modis illis sepe excrescat. Sed his, qui presunt, solerter precavendum est, ne illis modis penuria accidat in regione vel civitate. Confert etiam ad quantificationem valoris rerum utilium, quod dupliciter quis non indiget re aliqua, quia vel eo quod de ipsa sufficientiam habet vel quia ad eius statum vel officium non pertinet, propter quod, licet nihil de ipsa haberet, ipsius indigentiam habere non dicitur. Indigentia ergo dicit carentiam rerum cum necessitate vel pertinentia earum ad naturam vel statum aut artem vel officium hominis. Plus enim requirit status aut officium quam natura. Homines ergo diversi status et conditionis diversis indigent, etiam distinctis. Sunt etiam quedam res sustentationi inutiles, que tamen sunt utiles statui, officio vel arti, ut papirus et huiusmodi. Et inveniuntur res utiles uni statui vel arti, quibus homines alterius artis vel status non indigent, ut instrumentis aut materiis. Sunt ergo res, quibus homines indigent, sunt quibus nullus indiget, sunt quibus aliqui indigent et aliqui non, et aliqui magis et aliqui minus. Et quanto plures de civitate re aliqua indigent, tanto eius indigentia dicitur extensive maior, quanto | vero de re illa minus habetur in civitate, quanto illius rei indigentia intensive maior censenda; que summa est, cum nihil de re habetur, et mediocris, cum mediocriter, et minima, cum res illa abundat quantum est de se. Et hoc dico, quia sepe in foro est rerum penuria, quarum tamen in civitate vel regione est magna copia. Hoc enim, ut dictum est, facit plurimum hominum malicia et avaricia, que res a Deo necessitati hominum datas abscondendo et incarcerando in usum pauperum pervenire non permittit. His et similibus innitendo considerationibus non erit difficile viris prudentibus et industriosis, quales debent esse qui presunt civitati vel regioni, invenire estimatione sufficienter propinqua quantitatem iusti valoris vel precii rerum venalium, sive naturales sint sive artificiales. Possunt enim de facili transcurrere omnes status hominum unius civitatis et estimare quibus rebus, quot et quantis quilibet status ut sufficienter continuetur indigeat pro sustentatione, pro materia, pro instrumentis eorum operationibus oportunis. Possunt etiam scire quot sunt status illi, quot sunt domus sub illis statibus, quot homines, immo quot in tota civitate. Ita et quantitatem rerum quilibet singuli status pro eorum competenti continuatione indigent propinque estimare possunt. Cum ergo et ipsis possit constare, quantum de rebus his vel illis in civitate vel regione presentialiter sit a) vel verisimiliter civitats vel regio undecunque habitura sit, potuerit estimare quantitatem communis indigentie in qualibet manerie rerum et laborum |190v| necessitati humane utilium. Et ita hac consideratione convenienter poterit auctoritate presidentium determinari pro rebus singulis iustum precium, quod iterum invenire possunt sciscitando a discretis senibus civitatis vel regionis de maximo precio talis rei vel talis ibidem, similiter de minimo, mediocriori seu consuetiori; quo habito comparationem faciendo preteritorum ad presentia, iustus rerum valor potest etiam illa consideratione inveniri.
―――――――― a) sic] sit. |