BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XI.

de solicitudine habenda circa quantifacionem

iusti precii rerum venalium

 

Iam ultimo circa materiam istam, ex supra dictis elicio talem conclusionem, quod sicut valor rerum non est arbitrio relinquendus vendentium, ita nec voluntati presidentium. Patet quo ad secundum, quia, ut visum est, precium rerum venalium mensurandum est dictamine recte rationis, et hoc penes quantitatem indigentie communis in ordine ad multitudinem vel paucitatem rerum. Igitur mensuratio valoris earum non est omnino voluntati presidentium relinquenda sed rationi ex rerum et hominum qualitate sumenda. Confirmatur, quia posset tam parvum precium rebus imponi, quod illi, qui vel res faciunt, ut artifices, vel qui eas procurant, ut rustici, vel qui eas adducunt, ut mercatores, se eorum laboribus convenienter sustentare non possunt. Similiter tam excessivum imponi posset precium, quod homines pauperes et communes, quorum laboribus omnes vivere oportet, necessaria sibi non possent comparare. Et idcirco in mensuratione valorum rerum illi, qui presunt, tenentur respicere ad im|pensas et labores, ad rerum qualitatem, multitudinem et paucitatem, ne graventur communes, qui plures sunt et magis necessarii, propter quod etiam in favorem talium magis declinandum est ad diminutionem precii infra iustum quam ad excessum supra. Prima pars conclusionis apparet, quia relinquere rerum precium in arbitrio vendentium est relaxare frenum cupiditati, que fere omnes venditores agitat in excessum lucri. Item inde gravantur pauperes, iniuria fit advenis, decipiuntur simplices; inde superflue ditantur pauci mercatores et defectum patiuntur omnes laboratores; inde sepius fit ferum caristia, ubi et quando est rerum abundantia, quare hoc nullatenus permittendum est. Sed diligenti studio et premissis considerationibus quantificandus est rationali estimatione ab his, qui presunt, rerum valor, prout omnibus convenit statibus. Habemus ergo unum de his, propter que merito presidentes specialiter soliciti esse debent circa emptores et venditores in communitate vel regione, videlicet determinationem valoris rerum, qui ex dictis vagus permitti non debet. Secundum est venalium sophisticatio varia, quam ardor habendi latenter introduxit. Tertium est rerum mala dispositio, ut putrefactio, corruptio aut interfectio diligenter cavenda, ne inde communitas mortem aut morbus patiatur. Quartum est fallacia multiplex, quam lucrandi aviditas adinvenit et quotidie invenit in mensuris eorum, que venduntur et emuntur, et in ponderibus et ceteris mensuris humidorum et aridorum. He iniquitates summa vigilantia penis acerrimis |191r| exterminande sunt, quia mortali culpa perdunt vendentes, damnificant ementes et reos faciunt presidentes, quorum negligentia, quia invalescunt iniquitates ille, ideo quia presunt omnium peccatorum que inde oriuntur, rei sunt.