Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum IX.,de quibus providere habent qui presunt policiis
Videtis ergo quam frivole fiunt dicte illorum excusationes, qui tempore quo deficit vinum vel bladum aut alia res utilis, de qua ipsi copiam habent, prohibent similem vel proportionabilem aliunde adduci. Quis estimare posset avaraicie horum impiissima iniquitatem, qua indigentes, quos omni studio relevare tenentur, indigentiores reddunt et, ut se superflue ditent, inopes ad extremum miserie deductunt? Isti non presunt ut bonum commune procurent, sed ut suum nequiter cum aliorum incommodo et miserabili defectu accumulent. Attendant, ad quem finem homines politice sub certis presidibus congregati sind in urbes et opida. Nonne ut eorum, qui presunt, studio et solicitudine quilibet copiosius et sufficientius secundum ipsius statum de necessariis ad vitam habeat, pace gaudeat, feliciter vivat? Quid enim est | populum politice regere seu gubernare, quam ipsum in finem politicum dirigere, qui consistit in tribus, videlicet in sufficientia necessariorum secundum statum cuiuslibet et in pace et in honestate vite. Politiis ergo preesse debent viri prudentes, iusti et potentes, ut illa tria in subiecto populo eorum potentia, prudentia et virtute valeant procurare. Et ideo, qui tales non sunt aut taliter non agunt, non merentur dici policiarum rectores aut reipublice directores, sed ipsius dissipatores et offensores, quorum avaritia generare solet seditiones in civitatibus et insurrectiones populi contra se, qui tales sepe vel occidit vel in exilium dejicit. Iusto autem iudicio talium divitie inique adquisite post mortem ab alienis diripiuntur et ad manus servorum suorum proveniunt, quia de male quesitis non prosperantur. Audiant hec impii quidam, qui presunt ut sibi provideant, qui non curant quid alii patiuntur, dummodo ipsi ditentur, qui muneribus receptis permittunt unumquenque vendere quam care vult, qui pauperes permittunt iniquis contractibus gravari, qui fraudes mensurarum non puniunt, qui quoslibet avaros res utiles claudere permittunt, qui tempore necessitatis res adduci prohibent, qui tunc res utiles de regione abduci permittunt, qui statuta sibi utilia faciunt et non communitati, qui iuxta exigentiam defectus vel abundantie vel mediocritatis rerum precium rationabile venalibus non imponunt, qui non student omni industria providere necessitatibus populi presentibus et futuris exemplo optimi rectoris Egypti sancti Ioseph, de quo habetur Genesi XLI. Istis modis |189v| et similibus fieri solet vel augeri fames vel caristia per eos, quorum providentia communis indigentia relevari debebat, quo revera nihil detestabilius est. |