BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII.,

in quo excluditur multiplex presidentium

frivola excusatio

 

Dicunt forte: «Non intendimus, hoc absit, sed prohibemus cervisiam ne, si et de blado potaretur et comederetur, communitas haberet panis caristiam. Item si populus consuesceret potare cervisiam periret tandem cultura vinea-|188v| rum. Item ex prerogativis et previlegiis concessis, prohibitiones tales facere possumus. Item cur non liceret his, qui plus in colendo vineas perdiderunt, ut divites, de suis vinis reservatis damnum recuperare? Ipsi etiam sunt, qui principaliter portant pondus exactionis et steure, ergo licet eis quomodocumque de rebus suis lucrari quantum possunt.» Sed quid sunt hec nisi excusatio in peccatis? Nonne, verbi gratia, in regione hac tantum bladum abundat, quod magna pars deducitur in regiones circumiacentes? Nonne sunt regiones multe minus longe de bladis habentes, ubi solum cervisia habetur et caristia panis non est? Item per caristiam panis se excusantes nullam rationem habent prohibendi ne cervisia aliunde adducatur vel de blado ab alia regione adducto hic decoquatur. Secunda eorum ratio minus valet, quia videmus quod in regionibus fecundis, ubi est vel fuit solum cultura agrorum pro frumentis, plurimum communis victus est copiosior. Quid etiam boni venit communitati ex nimio cultu vinearum? Nonne inde venit ebrietas, discordia, luxuria, homicidia et similia vicia? Et si divitibus ad cumulandum pecunias talis cultura prosit, tamen finaliter pauperes destruit, tum quia eventus crementi vinearum dubius est, tum quia vini cultura magnorum est sumptuum, propter quod, si semel pereunt, pauperes recuperare non poterunt vel difficulter, quare convenientius eis esset colere terram habilem pro bladis. De blado enim possent comedere, bibere et animalia nutrire, quod facere non possunt de vinis. Pro quibus etiam sufficeret cultura mon|tium pro frugibus inutilium, quia magis ut medicina fit institutum est vinum quam ut sit communis potus hominum. Apostolus concessit usum modici vini propter infirmitatem stomachi. Propheta dicit vinum eductum de terra ut quandoque triste cor hominis letificet, non ut quotidie hominem inebriet. Ad tertiam respondetur quod prerogative, libertates et privilegia non dantur civitatibus vel communitatibus, ut sub talium colore illi, qui presunt, impie et inique agant; non fuit illa intentio privilegiantium, cum hoc sit privilegiorum damnabilis abusio. Sed dantur, ut plenius bonum commune ab his, qui presunt, procurari possit. Item, sicut ingruens necessitas frangit communem legem, ita privilegia et libertates interrumpit, sicut manifestum est de privilegiis cleri tempore guerre vel alterius inopinate necessitatis. Ita in proposito de privilegiis civitatis cuiuscumque. Item, sicut per varietatem temporum, hominum et particularium casuum moderari oportet et variari leges, ita et privilegia, consuetudines et libertates. Non ergo valet defensio illa, et minus valet, quod quarto pretensum est, quia pauperes semel perdentes impensas pro vineis totum quod habuerunt perdunt, quantum non perdunt divites. Non sunt ergo in hoc casu a divitibus gravandi, sed pie predictis modis sublevandi. Quod etiam nihil sit, quod ultimo pretendebatur, manifestum est, quia non sequitur: divites principaliter portant pondus exactionis et steure, igitur licet eis indifferentes quocumque modo in recompensam lucrari, quod nemini lucrari licet cum incommodo alterius. Qui autem sic lucrari volunt, quid mirum, si iusto Dei iudicio tandem gra-|189r|viori exactione perdant, quod impie adquisierunt. Levius eis fieret, si ita regerent, quod omnes de civitate competenter haberent, unde necessitatibus principis subvenire possent, quam quod aliqui pauci totum haberent et ceteri nihil seu non secundum status eorum. Talis enim inequalitas facit seditionem in civitate et nonnumquam fecit inferiores insurgere contra superiores. Puto etiam, quod princeps plus haberet a subditis, quando quilibet secundum eius statum competenter haberet. Esset enim civitats tunc fortior et populosior propter copiam communis victus.