BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum V.

de descriptionibus commutationum

de quibus agitur

 

Ad excludendum ergo damnabilem avaricie iniquitatem in commu­tationibus predictis contra pietatem militantem et ad ostendendum salubrem equitatem in eisdem, primo videamus quid sit unaqueque earum, et que ad quamlibet requiruntur ac in quibus in unaquaque commutationum illarum iustum consistat. Unde loquendo generaliter secundum philosophos: Vendicio est commutatio, per quam vendens transfert dominium sue rei in alterum recepto precio. Emptio est, per quam in ementem transfertur alterius rei dominium dato precio. Ad contractum emptionis requiruntur quinque: due persone et due res commutande et datio conditionalis utriusque, hoc est datio unius si altera detur. Et ratione huius dationis conditionalis fit equa translatio | dominii rerum commutandarum. De quibus quidem rebus modo post inventionem numismatis pro conventiori transactione vite humane plurium: una est pecuniale precium, alia precio tali commensurabile. Potest nihilominus adhuc, sicut ante inventionem numismatis, res emi pro re iuxta equivalentiam earum in valore usuali vel in valore quo ad visum humanum. Locatio secundum Ysidorum est commutatio, qua res retento eius dominio ad usum conceditur cum diffinitione mercedis. Simplex concessio est, quando gratis fit talis prestatio. In locatione fit commutatio rei pro precio vel rei pro re. In concessione vero simplici non sic, sicut nec in donatione et fideiussione, et ergo non similiter sumitur ibi iustum et in precedentibus. In istis enim et similibus consistit iustum in gratiarum actione, laude vel servitio secundum rationem reddendis ab eo, cui gratia fit. In aliis vero, utpote in emptione et locatione etc., iustum non sic accipitur, sed penes equivalentiam rerum in valore usuali seu penes equalitatem proportionis earum ad mensuram valoris forensis vel usualis seu consuetudinalis. Hec autem mensura, penes quam attendendum est talismodi valor, est quantitas indigentie humane. Unde secundum Aristotelem, V. Ethicorum, indigentia humana est mensura naturalis commutabilium. Quod philosophi sic probant: Bonitas sive valor rei attenditur ex fine, propter quem exhibetur, dicente commentatore XII. Metaphysice, quod nihil est bonum nisi propter causas finales, sed finis naturalis, ad quem |187v| iustitia commutativa ordinat exteriora commutabilia, est supplementum indigentie humane. Verbi gratia: Si indigeo blado, quo tu abundas, et tu indiges vino, quo ego abundo, commuto tibi vinum pro blado et ita utraque nostra indigentia est repleta; ergo supplementum indigentie humane est vera mensura commutationum. Sed supplementum indigentie rerum mensurari oportet per indigentiam. Maius enim est supplementum, quod maiorem supplet indigentiam, sicut verbi gratia quanto maior est dolii vacuitas tanto plus de vino requiritur ad implendum, igitur etc. Item hoc probatur signo: Videmus enim, quod in illo tempore, quo vina deficiunt, quia magis indigemus eis, fiunt cariora. Similiter vina sunt communiter cariora ubi non crescunt quam ubi crescunt, et non nisi eo quod illic maior est eorum indigentia. Item in commutativa iustitia non estimatur precium commutabilium secundum naturalem valorem ipsorum – sic enim musca plus valet quam totum aurum mundi – sed estimamus valorem ipsorum secundum quod veniunt in usum nostrum. Si dicatur: si sic, hoc est si secundum exigentiam est rerum valor quantificandus, sequeretur quod pauper homo deberet bladum emere pro maiori precio quam dives, quia longe magis indiget eo. Item multa sunt valde cara, quibus modicum indigemus. Et sunt, quibus divites utuntur pro explenda voluptate vel sua ambitione. Respondetur quod indigentia homini istius vel illius non mensurat valorem commutabilium, sed indigentia communis eorum, qui inter se communicare possunt in uno loco, regione vel civitate. | Adhuc de ista indigentia dicendum est secundum quod potest esse pauperum vel divitum. Accidit enim utrisque concupiscere pecunias et alias res secundum Aristotelem, I Rhetoricorum: pauperi quidem propter indigentiam necessariorum, diviti vero propter concupiscentiam voluptatum vel propter defectum superabundantie vel verius propter insaciabilem divitiarum appetitum, qui crescit in infinitum, qui facit quod etiam multum habentes pauperes dicuntur, secundum illud Senece, Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Accipiuntur ergo uno modo divites et pauperes secundum habere multum et modicum de bonis fortune, et sic accipit eos vulgus. Alio modo secundum sufficientiam et non sufficientiam: Hoc modo quantumlibet multum homo habeat, si habitis contentus non est, pauper est, dicente Seneca: Non qui parum habet sed qui plus cupit pauper est. Duplex enim secundum philosophos divitiarum modus est: Primus est habere quod necesse est, secundus est habere quod satis est et de hoc contentum esse, etc.