Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum VI.de causis caristie seu penurie in policiis
Ita iam manifestum est,quod concupiscentia, qua vulgariter divites redduntur veraciter miseri et pauperes, est causa vulgaris inopie et indigentie reliquorum; que fit ubi et quando apud aliquos tantum deponitur et cumulatur de bonis utilibus, que Deus sufficienter provenire fecit, quod ceteri defectum patiuntur. Ista est una causa, qua |188r| in civitatibus et regionibus, quas avarorum occupat multitudo, sepe precium seu valor rerum crescit et fit caristia, licet ibi victualium et ceterorum ad vitam utilium sit abundantia. Et sicut multitudo cupidorum in civitate aliqua vel regione est causa caristie, ita et multitudo voluptuosorum, ociosorum et vane gloriosorum, qui plurima preter necessitatem consumunt. Sed est et alia causa communis, qua precium venalium ascendere solet et fieri caristia, videlicet defectus vel paucitas rerum utilium. Hec autem provenit variis modis, quia vel ex impropicio cursu aure vel ratione guerre vel ex gravamine seu ex impedimento eorum, qui res de regione in regionem, de civitate in civitatem deferre solent, vel provenit ex paucitate laborantium in rure aut eorum turbatione. Prima causa caristie vel penurie in civitatibus detestabilis est, quia trium viciorum est effectus, puta avaricie, gule et ignavie, propter quod a providis et iustis reipublice gubernatoribus et dispositoribus talis causa omni arte et studio impedienda est et removenda. Secunda vero causa, quia ab ipsis removeri non potest nec impediri quoad primum eius modum, qui est impropicius temporum cursus, quo, quia semper accidit fames seu rerum caristia in penam peccatorum communitatis, patienter toleranda et divinia ira actione penitentie est placanda. |