BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IIII.,

quare pauperes commixti sunt divitibus in policiis

 

Et si plus unus quam alter teneatur, omnes tamen superhabentes aliquid ad beneficientiam |186v| movere debet, quod non ob aliud divina a) pietate providente b) factum est, quod pauperes commixti sunt divitibus, infirmi sanis, ignorantes scientibus, et generaliter mali bonis, nisi ut hi subveniendo illis consequantur mercedem in celis et illi beneficiis adiuti agant gratiarum Deo actiones, ipsis et aliis in salutem. Hoc ergo modo divites subvenientes pauperibus de bonis terrenis locupletantur in bonis eternis. Magnum profecto est mortali homini a Deo concessum esse, ut ex bonis huius temporis vilibus nullius momenti comparare possit faciliter hic in terris bona excellentissima semper duratura in celis. O si homo in hoc mundo lutum pro auro commutare posset et lapillos quosque pro gemmis preciosis, puto quod omni diligentia ubi et quomodo hoc fieri posset inquireret et a labore huius commutationis numquam, donec ad extremum esset divus factus, cessare vellet. Sed minus infinite sunt omnia preciosa huius mundi ad bona celestia quam lutum ad aurum aut arena exigua ad lapides preciosos. Quid ergo nisi vere stulti sunt homines mortales, qui huius temporis bona momentanea summo studio non laborant commutare pro bonis eternis, bona minima pro bonis maximis, infima pro summis, terrena pro celestibus. Prudens ergo quisque mercator, postquam commutatione bonorum huius temporis pro bonis terrenis dives factus est, in terra studeat finaliter ex commutatione temporalium pro eternis etiam dives fieri in celis. Hec autem commutatio fit si homo dives subveniat | pauperibus propter Christum pia donatione, venditione, locatione aut mutuatione, etc., cum eos in anxietate esse viderit aut pati necessitatem senserit. Dives ergo, qui istis modis pauperibus pure propter Deum subvenit, thesaurum in celum sibi colligit, de quo post hanc vitam in eternum vivet in gloria. Qui vero venditione vel locatione aut mutuatione etc. proximo suo necessitate habenti subvenit intuitu lucri aut rependendi servitii, onerando proximum suum usuris apertis vel velatis, vel si ei carius vendit vel locat illud, pro quo habendo pauper est necessitatus, non sic. Qui enim tales sunt, pauperes non relevant sed gravant, non eis subveniunt, quos pauperiores reddunt et finaliter ad extremum inopie deducunt. Adhuc, cum ita facientes commutant quidam temporalia pro eternis, sed non bonis possidendis in celo, sed pro penis recipiendis perpetue in inferno: Quis ergo dicere posset, quante stultitie est pro tam parvo temporalis lucro prodere perpetuam cum angelis gloriam et eternam cum demonibus mereri miseriam? Hec sunt, propter que tam clare et multipliciter in scripturis utriusque testamenti de pietate et misericordia facienda in proximos necessitatem habentes ammonemur. Dictum Salvatoris est Luce VI. quod indigentibus mutuatione subvenire debemus nihil temporalis lucri inde sperantes. Et alibi ait: Estote misericordes sicut et pater vester celestis misericors est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos. Et iterum: Beati misericordes, quoniam et ispsi misericordiam consequentur. Et per prophetam |187r| ait: Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, et iterum: Misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo. His et consimilibus hortamentis innumeris pro misericordia habenda in pauperes proximos plene sunt divine scripture, ubique hoc sonant et auribus nostris iugiter inculcant, visibus offerunt et exemplis confirmant. Nec putent divites se ex scripturis ad faciendum opera pietatis donatione, mutuatione, locatione, etc., solum hortari et moneri, sed sciant quod tenentur ex his, que eis supersunt, egentibus modis predictis subvenire sub precepto, cuius transgressio mortalis est culpe.

 

――――――――

 

a) divina] divine. 

b) providente] providentie.