Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum III.de diversitate hominum de divitiis et inopiis
Ex his haberi potest quare expedientius est hominibus ad virtutem et finaliter consequendam felicitatem, ut sint dispares in exterioribus bonis quam pares, quia concordiam et amicitiam et pacem nutrit quod unus indiget de bonis alterius. Indiget dictis commutationibus iuvari ab alio, propter quod ex divina providentia ita factum est, quod quilibet, quantumlibet dives sit, indiget adhuc multis, aliis hominibus et eorum ministeriis et operibus variis, sicut econverso multi indigent de bonis divitum. Quod ergo quilibet homo indiget alterius, ad pacem et amiciciam plus facit quam si homines essent pares in bonis exterioribus. Nam stante huius vite communi cursu et conditione, paritas talis amiciciam solveret et discordias multiplicaret. Providenter ergo ad salutem factum est, ut sint in politicis communitatibus de bonis ad vitam necessariis precise sufficientiam habentes, sint abundantes, sint et deficientes. Inter abundantes reperiuntur qui mediocriter habent ultra quam eorum | status requirit, reperiuntur qui excessive superabundant. Ita inter deficientes inveniuntur qui, licet minus necessitate habeant, tamen tenuiter vitam transigunt. Et inveniuntur qui omnino deficiunt, nihil possidentes unde vivere possint. Et sunt isti et precedentes in multiplici differentia, quia quidam sunt voluntarie, tales ut aliqui religiosi viri, quidam non voluntarie, quorum adhuc aliqui deficiunt in necessariis ex eorum culpa vel ignavia, vel ex stultitia, eo quod tempore quo sibi laboribus ut alii providere potuerunt et debuerunt ociis dediti se neglexerunt; alii sunt, qui sine culpa eorum pervenerunt ad inopiam extremam vel mediocrem, sicut hoc variis eventibus et modis potest contigere. Horum inopia precipue relevanda est ab his, qui vel mediocriter vel excellenter divites sunt. Quorum quia etiam multe differentie sunt, non equaliter tenentur subvenire pauperibus. Sunt enim quidam divites, qui divitias minus licite adquirunt, qui tenentur ob hoc in recompensam largius dare; sunt alii, qui divitias suas licite adepti sunt, quidam cum magnis laboribus et periculis. Quibusdam sine laboribus, Deo fortunam vertente ad ipsos, divitie affluxerunt, et illi ad aliquid amplius in relevatione pauperum tenentur ceteris equaliter abundantibus. |