BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II.

de causis introductionum diversarum

 

Unde a tempore, quo hominum genus propter commodum vite politice congregari cepit, indigentia humana plures commutationum species introduxit, de quibus sunt emptio, venditio, mutatio, locatio, concessio, donatio et huiusmodi modi. Nam si quilibet homo haberet omnia quibus indiget, nihil talium esse oporteret, sicut fuisset si hominum genus lapsum non esset de statu originalis felicitatis, in quo quilibet sine commutationibus seu huiusmodi contractibus sufficientiam de omnibus, quibus vita presens indigebat, habuisset. Tales ergo commutationes orte sunt in relevationem humane indigentie, fragilitatis et miserie, que plurimis indiget subsidiis et adiutoriis, ut ita presens vita transigatur, ut ad futuram perveniatur. Itaque quod conveniens humane vita transactio requirat varias commutationum species seu maneries manifestum est consideranti humane nature lapse infirmitatem et tam multiplicem indigentiam, quod nullus vel saltem pauci possent sibi providere de omnibus necessariis vite vel de cunctis requisitis ad vitam sufficientem aut perfectam sine adiutorio aliorum mediantibus variis rerum commutationibus. Nec solum aut principaliter introducte fue-|186r|runt ille commutationes propter vitam presentem commode transigendam, sed puto quod magis propter amiciciam et dilectionem inter homines habendam, aut propter bonum virtutis ex commutationibus illis adquirendis, quando indigentia auxilium petere compelleret, et pietas virtutis amorem mutuum daret ac largitas inopibus donum tribueret, misericordia vagis hospicium concederet, etc.