BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

|185r|

Incipit

tractatus de contractibus

habens duas partes

magistri Henrici de Hassia

 

―――――

 

Capitulum primum

de iugo laboris originali

 

In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Tanta erat illius prime transgressionis culpa, qua de statu felici, in quo genus hominum conditum fuit, cecidit, quod non suffecit in penam peccati parentis primi maledictio terre in opere suo et quod in labore ex ea comesturus esset cunctis diebus suis. Sed adiecit Deus: In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec revertaris in terram, quasi aperte diceret Ade, transgressione precepti quod posui tibi meruisti non solum cum labore necessaria vite adquirere, sed cum gravi labore sudorem educente. Quo cum cunctis diebus attritus fueris, secutura est mors penarum sevissima. Quia dixit: donec revertaris in terram. Istud est penale onus inevitabile iusto Dei iudicio humeris filiorum Adam impositum. De quo scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulture in matrem omnium, id est in terram, de qua homo formatus fuit. Verumtamen filii Adam conati sunt diversis studiis et ingeniis onus | istud excutere de humeris suis. Quidam temptaverunt si fortassis aliqua arte aut rerum virtute possent immortales fieri. Alii intelligentie clarioris de hoc desperantes studuerunt, quomodo et rerum viribus vita presens ad ultimum humane periodi in sanitate conservari posset et profecerunt. Quia erant de illis, qui artem medicine invenerunt perutilem, qua licet et pena mortis non posset auferri, potest tamen differi a) et a molestiis egritudinum, que ducunt ad mortem, plurimum mitigari. Sic et de filiis Adam aliqui penale iugum laboris a se repellere diversis studuerunt ingeniis. Variis conati sunt modis rebus abundare utilibus in ocio sine labore, quidam furtis, quidam rapinis, alii latrociniis, alii usuris et contractibus usurariis, aliqui mendicitate, aliqui hypocrisi et ceteris innumeris modis et adquirendi ingeniis iniquis, quibus plurimi filiorum Adam (nisi sunt et adhuc) nituntur in ocio divitiis abundare. Isti b), qui dum volunt a se excutere iuste a Deo impositum onus laboris, se supponunt gravissimo oneri peccatorum, quo postquam hic duxerunt in bonis dies suos, in puncto trahuntur ad infernum. Sensati autem filii Adam non sic sed suspirose recolentes, quomodo iusto Dei iudicio pro peccato patris onus laboris pro vite necessariis impositum est, patienter humeros supponunt spe obtinendi veniam peccatorum et adquirendi iustis laboribus bona et vite presentis et future. Horum quidam labore corporali necessaria sibi et aliis in |185v| sudore vultus sui conquirunt, ut rustici, artifices et mercatores. Alii dignioribus vacantes laboribus merentur predictorum sudoribus sustentari, ut hi qui civiliter presunt. Nam horum solicitudine laboriosa ceteri pace gaudere debent et tranquilitate, sine qua subsistere non possunt. Similiter et hi, qui spiritualiter presunt, nam illorum studiosis laboribus ipsi et reliqui omnes spiritualibus replendi sunt bonis, ad que obtinenda ceterorum cuncti respicere debent labores. Adhuc fuerunt de filiis Adam digne extollendi, qui intercise utroque vacabant labore, corporali videlicet et spirituali. De quibus erat apostolus Paulus, qui manuum laboribus propriarum sustentatus evangelium Christi gentibus predicabat. Onus laboris moralis seu spiritualis alleviatur quidem doctrinis sapientium et scripturis patrum, sed non removetur. Sic et iugum laboris corporalis alleviationem quidem posterius recepit ex iumentis et instrumentis, sed non amotionem. Iterum alleviatum fuit, quando hominibus politice congregatis amplius non quilibet proprio labore procurabat omne quod sibi necessarium erat. Sed unus suis laboribus hoc efficiebat, alter aliud, ut unus calceos, alter pannos. Iste agros colebat, ille vineas, alius bestias educabat, et secundum hunc modum onus laboris inter plures divisum minus gravabat. Et quilibet hoc modo laboribus divisis convenientius atque sufficientius habere potuit ea, quibus presentis vite indiguit transactio, utpote per commutationes re|rum pro rebus, iuxta ipsarum equivalentiam in valore et utilitate singulis competente.

 

――――――――

 

a) differi] deferri. 

b) Isti] Istis.