|
XCVII.
De morte.
Legitur in chronicis, quod anno XXII ab urbe romana condita populis romanus columpnam marmoream in foro romano statuerunt, et ibi imaginem Julii Cesaris fecerunt et super caput ejus nomen Julii scripserunt, quia in honore ipsius factum fuit. Sed iste Julius Cesar tria signa in morte vel antequam moreretur accipit; centesimo enim die ante mortem suam cecidit fulmen ante imaginem in foro et in nomine subscripto litteram primam abrasit. Nocte vero precedente diem mortis sue fenestre thalami ejus cum tanto strepitu et impetu aperte sunt, ut domum ruituram estimaret. Eadem vero die mortis sue cum ad Capitolium iret, date sunt ei littere judicii mortis sue imminentis, quas si statim legisset, mortem evasisset.
Moralizacio. Carissimi, sic est de nobis et de deo; ut mortem eternum evademus, tria signa nobis deus facit. Primum est delecio littere capitalis de nomine; per istam litteram, que in principio nominis ponitur, intelligitur habundancia diviciarum; hec enim est, que facit hominem habere nomen in terra; nemo enim in istis diebus nominatur in terra, nisi habuerit divicias; hoc patet, nam si queratur, quis sit melior ville vel civitatis, statim preponitur, qui plures divicias habet, quamvis sit pessimus. Ecce quomodo divicie dant homini nomen, quia si dives non esset, non esset nominatus. Et quia aliquando divicie sunt occasio mortis eterne, ideo deus dat primum signum, quod talem vult salvare, et aufert primam litteram nominis sui scilicet divicias ab eo et facit eum pauperem, ut sic qui per divicias ab eo recesserat, per paupertatem ad eum accedat. Secundum signum, quod Julius Cesar accepit, quod juxta cameram suam fuit magnus strepitus. Hec camera est corpus humanum, quod cum homo videt se esse pulchrum et fortem, statim cadit in peccatum, per quod mors eterna sibi preparatur, et ideo volens eum deus a morte eterna revocare, facit signum, scilicet magnum strepitum circa corpus suum, mittendo scilicet talem et tantam infirmitatem et debilitatem, quod ad mortem creditur ruere et cadere, ut sic qui per pulchritudinem et fortitudinem a deo recesserant, per infirmitatem et debilitatem revocentur et peniteant. Psalmista: Multiplicate sunt infirmitates eorum. Exemplum de beato Paulo dicente: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Tercium signum, quod Julius Cesar accepit, fuit, quod littere judicii imminentis sibi tradite fuerant, quas si legisset, mortem evasisset . Hoc signum facit deus nobis peccatoribus, qui tunc dicitur tradere litteras judicii mortis nostre nobis, dum sana gracia consciencias nostras illustrat, ut legere possimus peccata nostra, quibus mortem eternam meruimus. Et ideo, dum lucem et graciam sancti spiritus habemus, litteras istas legamus, i. e. peccata nostra referamus bono corde et postea sacerdoti ore, ut sic legendo mortem eternam evadere valeamus, ne littere clause i. e. consciencie nostre non mundate post mortem nostram aperiantur et manifestentur toti mundo.
|