|
XCIX.
De virili pugna Christi et ejus victoria.
Cesar regnavit, in cujus regno erat quidam miles generosus ac fortis, qui semel per quoddam forestum equitabat, et bufonem cum serpente vidit pugnare; sed bufo prevaluit et serpentem devicit. Hoc viso serpentem juvit, bufonem graviter vulneravit, evasit et fugam accepit, tamen per bufonem vulneratus graviter erat miles. Et videns miles de equo descendit, venenum bufonis in vulnere ejus remansit. Miles domum perrexit et longo tempore in infirmitate vulneris remansit, testamentum suum condidit et ad mortem se paravit.
Cum vero semel juxta ignem jacuisset, quasi de vita sua desperatus, serpens, quem a morte salvavit, intravit. Servi videntes serpentem dixerunt: «Domine, quidam serpens intravit.» Miles cum illum respexit, agnovit eum, quod serpens ille erat, pro cujus defensione vulnera et omnia mala suscepit. Miles ait: «Nolite eum impedire. Credo, quod nullum malum michi faciat.» Serpens vero coram omnibus ad eum accessit et venenum vulneris cum lingua suxit, quousque os plenum habuisset. Statim extra domum cucurrit et venenum extra se projecit, rediit et ad vulnus iterato accessit bis vel ter, quousque totum venenum hausit.
Hoc facto miles serpenti lac ad bibendum dedit. Cum vero sic bibisset, bufo, a quo miles vulnus recepit, intravit et contra serpentem pugnare incepit, ac si esset in vindictam, quod serpens militem sanavit.
Miles cum hec vidisset, ait servis suis: «Carissimi, sine dubio iste est bufo, quem vulneravi pro defensione istius serpentis, a quo omnia mala recepi. Si serpentem devincat, me invadet, et ideo, si vitam meam diligitis, illum in continenti occidatis.» Servi hoc audientes cum gladiis et fustibus illum occiderunt; serpens vero quasi applaudendo et regraciando hincinde circa pedes domini se convertit et foras exivit; miles vero perfectam sanitatem recuperavit.
Moralisacio: Carissimi, imperator iste est pater celestis, miles est dominus noster Ihesus Christus, bufo diabolus, serpens homo, et hoc propter duo. Serpens potest dici homo, primo propter peccati venenum, et propter antidotum ac imaginem Christi, quam portat; homo enim contra diabolum habet pugnare, quia: Non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu deus noster. Quando vero totum genus humanum propter peccatum primi parentis erat suppeditatum, Christus pro nobis pugnavit et diabolum superavit, et ipse graviter vulneratus, non tantum in uno loco, sed in multis, unde infirmatur, licet non in se, tamen in suis membris. Et ideo homo si gratus fueris, debes venenum ab eo extrahere, scilicet infirmitatem et indigenciam a suis expellere per opera misericordie, sicut scriptum Matth. III: Quod ex minimis fecistis, michi fecistis.
Si vero bufo redeat, ut tibi noceat, viriliter contra eum pugnare debes, et servi dei scil. bone virtutes, quas in baptismo recepisti, te juvabunt; et sic diabolum superabis et vitam eternam habebis, ad quam etc.
|