|
LXXXI.
De mirabili divina dispensacione
et ortu beati Gregorii pape.
Marcus regnavit prudens valde qui tantum unicum filium et filiam habebat, quos multum dilexit. Cum vero ad senectatem pervenisset, infirmitas gravis eum apprehendit; qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: Carissimi, scire debetis, quod hodie spiritum deo debeo reddere; non habeo tantum periculum in anima mea, sicut de filia mea, quod eam matrimonio non tradidi, et ideo tu fili, qui es heres meus, tibi precipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias tam honorifice, sicut decet, et medio tempore sicut teipsum omni die eam in honore habeas. Hiis dictis vertit se ad parietem et spiritum emisit. De cujus morte planctus magnus factus est in civitate et satis honorifice eum sepulture tradiderunt. Post hoc vero filius satis prudenter incepit regnare, sororem suam in omni honore habere, quam miro modo dilexit in tantum, quod omni die, licet nobiles secum essent in mensa, in una cathedra ex opposito ejus sedebat et ad invicem comedebant et in eadem camera in lectis separatis jacebant. Accidit una nocte, quod temptacio gravis eum accepit, quod ei videbatur spiritum emittere, nisi cum sorore sua libidinem suam posset implere. De lecto surrexit et ad sororem suam perrexit, quam dormientem invenit et excitavit eam. Illa sic excitata ait: O domine, ad quid venisti ista hora? Qui respondit: Nisi tecum dormiam, amitto vitam meam. Que ait: Absit a me tale peccatum perpetrare! Ad memoriam reducite, quomodo pater noster te oneravit sub sua benedictione ante mortem suam, quod me haberes in omni honore! Si tale peccatum perpetrares, offensionem dei non evaderes nec hominum confusionem. At ille: Quomodocunque fiat, voluntatem meam adimplebo. Dormivit cum ea. Hoc facto ad proprium stratum rediit, puella vero amare flevit et consolari nolebat, imperator vero quantum potuit solacium ei prebebat, et miro modo magis ac magis eam dilexit. Post hoc vero circa dimidiam annum illa in cathedra sedebat in mensa, et frater ejus eam intime aspexit et ait: Carissima, quid tibi est? Jam facies tua est mutata in colore et oculi tui in nigredinem mutantur. At illa: Mirum non est, quia sum impregnata et per consequens confusa. Ille hoc audiens ultra quam credi potest contristatus est; flevit amare et ait: Pereat dies in quo natus sum, et quid faciam ego, penitus ignoro. Que ait: Domine, fac consilium meum et post factum non penitebis; nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic prope est unus miles senex consiliarius patris nostri, de cujus consilio pater noster semper est operatus. Vocetur ille et sub sigillo confessionis omnia ei dicemus. Ille vero utile consilium dabit nobis et quod satis faciemus deo et obprobrium mundanum evadere poterimus. Ait rex: Michi bene placet, sed primo studeamus deo reconciliari! Confessi sunt ambo corde puro cum contricione magna. Facta confessione miserunt pro milite et totum private cum fletu retulerunt. At ille: Domine, ex quo estis deo reconciliati, audite consilium meum, ut confusionem mundanam evadere possitis. Pro peccatis vestris ac patris vestri terram sanctam debetis visitare et tali die omnes satrapas regni vestri in presencia tua convocare, deinde hec verba per ordinem dicere: Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem preter sororem unam habeo sicut scitis, cui in absencia mea sicut corpori meo debetis obedire, et post hoc michi coram omnibus dicere: Et tibi, carissime, dico sub pena vite tue, ut sororis mee custodiam habeas. Ego vero [manucapio] tam private et secure custodiam, quod nullus tempore partus nec ante nec post de casu vestro sciet, nec eciam uxor mea. Ait rex: Bonum est consilium; omnia adimplebo, que michi dicitis. Statim fecit omnes satrapas convenire et omnia a principio usque ad finem sicut superius est scriptum consilium militis adimplevit. Cum omnia verba consumasset, vale omnibus fecit, ad terram sanctam perrexit, miles vero dominam sororem regis ad castrum suum duxit. Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: Domine mi reverende, qualis domina ista est? Qui ait: Domina nostra soror regis est; jura michi per deum omnipotentem sub pena vite tue, ut quicquam tibi dixero omnia habebis in secreto. At illa: Domine, presto sum. Cum autem jurasset, ait miles: Domina nostra per dominum nostrum regem est impregnata; quare tibi precipio, ut nulla creatura ministret ei, excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis omnia sint secreta. At illa: Domine, omnia ista fideliter adimplebo. Domina ad cameram privatam est introducta et satis splendide ei ministrabatur. Cum tempus pariendi esset, filium formosum peperit. Miles cum hoc audisset, ait domine: O domina carissima, bonum est ac utile sacerdotem vocari, ut puerum baptizet. Que ait: Deo meo voveo, quod ille, qui est inter fratrem et sororem genitus, per me baptismum non habebit. Ait miles: Scitis, grave peccatam est inter vos et dominum meum commissum; nolite propter hoc animam pueri occidere. Ait domina: Votum vovi, quod firmiter tenebo; sed tibi precipio, ut dolium vacuum michi apportes. Qui ait: Presto sum. Dolium secum ad cameram portari fecit, illa vero decenter puerum in cunabulo reclinavit et in parvis tabellis hec, que sequuntur, scripsit: Carissimi, scire debetis, quod puer iste non est baptizatus, quia inter fratrem et sororem genitus est; ideo propter dei amorem baptizetur, et sub capite ejus pondus thesauri invenietis, cum quo ipsum nutriri faciatis et ad pedes argenti pondus, cum quo studium exerceat. Cum omnia ista erant scripta, tabellas in cunabulo sub latere pueri ponebat, aurum sub capite, argentum ad pedes; deinde cum pannis sericis ac deauratis cunabulum cooperuit. Hoc facto militi precepit, ut cunabulum infra dolium poneret et in mari projiceret, ut nataret ubicumque deus disponeret. Miles vero omnia adimplevit. Cum dolium projectum in mari fuisset, miles tamdiu juxta mare stetit, quamdiu dolium natare videret; hoc facto ad dominam rediit. Sed cum juxta castrum suum venisset, nuncius regis de terra sancta ei obviabat; ait ei: Carissime, unde venis? Qui ait: De terra sancta venio; et quales rumores habetis? Etille: Dominus meus rex mortuus est et corpus suum ad unum de castris suis est ductum. Miles hoc audiens flevit amare. Uxor ejus superveniens cum de morte imperatoris audisset, ultra quam credi potest dolebat. Miles surrexit et ait uxori sue: Nolito flere, ne domina nostra percipiat. Nichil ei dicemus, quousque a puerperio resurgat. Miles post hos sermones ad dominam intravit. Uxor ejus sequebatur eum. Cum domina eos respexisset et eos desolatos perpendit, ait: Carissimi, propter quam causam estis tristes? At illa domina: Non sumus tristes sed pocius gaudentes, quod liberata estis a gravi periculo in quo fuistis. At illa: Ita non est. Indicate michi, nolite aliquid celare a me sive bonum sive malum. Ait miles: Quidam nuncius de terra sancta venit de domino nostro, rege fratre vestro, qui narrat rumores. Que ait: Vocetur nuncius! Qui cum venisset, ait ei domina: Quomodo est de domino meo? Qui respondit: Dominus vester mortuus est et ejus corpus de terra sancta translatum est ad castrum suum, et cum patre vestro sepelietur. Domina cum hoc audisset, ad terram cecidit. Miles videns dolorem domine, in terram jacuit, uxor militis cum eis ac nuncius; omnes isti per magnum spacium jacebant, et in eis pre magno dolore non est vox neque sensus. Domina vero post magnum spacium surrexit, crines capitis traxit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: Heu michi, pereat dies, in qua concepta eram, non illa numeretur, in qua sum nata! Quantas habeo iniquitates etc. In me sunt completa: Periit spes mea, fortitudo mea, frater meus unicus, dimidium anime mee. Quid faciam ego de cetero, penitus ignoro. Surrexit miles et ait: domina carissima, audite me! Si propter dolorem te ipsam necaveris, totum regnum peribit. Tu sola es derelicta et jure hereditario regnum tibi debetur; si ergo teipsam occideris, regnum ad extraneos convolabit. Surgamus ergo et ad locum ubi corpus jacet accedamus et honorifice eum sepeliemus, deinde studeamus quomodo imperium regere debemus. Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesta comitiva ad castrum fratris sui accessit. Cum autem intrasset, corpus regis super feretrum invenit, super corpus cecidit, a planta pedis usque ad verticem osculata est eum. Milites videntes nimiam dolorem in ipsa de funere dominam extraxerunt et in cameram introduxerunt et corpus satis honorifice sepulture tradiderunt. Post hoc quidam dux Burgundie solempnes nuncios ad eam misit, ut ei in uxorem consentiret; illa vero statim respondit: Quamdiu vixero, virum non habebo. Nuncii hec audientes voluntatem ejus domino nunciabant; dux hec audiens indignatus est contra eam et ait: Si eam habuissem, rex illius regni fuissem, sed ex quo me vili pendebat, de regno suo parum gaudebit. Exercitum collegit, regnum intravit, comburebat et occidit et infinita [mala] perpetrabat, et victoriam in omni bello obtinuit. Domina ad quandam civitatem bene muratam fugam peciit, in qua erat castrum fortissimum et in ea per multos annos permansit. Jam ad puerum projectum in mari redeamus. Dolium cum puero per multa regna transiit, quousque juxta cenobium monachorum pervenit et hoc feria sexta. Eodem die abbas illius monasterii ad litus maris perrexit et piscatoribus suis ait: Carissimi, estote parati ad piscandum! Illi vero rethia sua parabant; dum vero prepararent, dolium cum fluctibus maris ad terram pervenit. Ait abbas servis suis: Ecce dolium! Aperiatis et videatis, quid ibi lateat! Illi vero dolium aperuerunt et ecce puer parvus pannis preciosis involutus abbatem respexit et risit, abbas vero totaliter de visu contristratus ait: O deus meus, quid est hoc, quod invenimus puerum in cunabulo? Propriis manibus eum levavit, tabellas sub latere ejus invenit, quas mater ibidem posuit; aperuit et legit, quod puer ille inter fratrem et sororem esset genitus nec baptizatus, sed propter dei amorem [petitur,] ut sacramentum baptismi ei daretur, deinde cum auro quod ad caput ejus inveniretur nutriretur, et ad pedes argentum per quod studium exerceret. Abbas cum hec legisset et cunabulum pannis preciosis ornatum vidisset, intellexit quod puer de nobili sanguine esset, statim eum baptizari fecit et ei proprium nomen imposuit, scilicet Gregorius et puerum ad nutriendum uni piscatori tradidit, dans ei pondus quod invenit; puer vero crescebat et ab omnibus dilectus, quousque septem annos in etatem complevisset. Abbas statim ad studium eum ordinavit, in quo miro modo profecit, omnes monachi cenobii tamquam suum monachum dilexerunt, puer vero infra pauca tempora omnes in scienda transcendit. Accidit quodam die, ut eum filius piscatoris cum pila quadam luderet et dictum piscatorem patrem suum esse credidit, a casu filium piscatoris cum pila lesit, ille sic percussus amare flevit, domi perrexit et matri conquestus est dicens: Gregorius frater meus me percussit. Mater hec audiens foras exivit et dure arguebat eum dicens: O Gregori, qua audacia filium meum percussisti, cum tamen qualis es et unde ignoramus. Ait ille: mater dulcissima, nonne filius tuus sum ego? Quare talia michi improperas? Que ait: Filius meus non es et unde sis ignoro, sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti; abbas te michi ad nutriendum dedit. Ille cum hec audisset, flevit amare, ad abbatem perrexit et ait: O domine mi, diu vobiscum steti, credebam me filium piscatoris fuisse; cum tamen non sum, et ideo parentes meos ignoro, si placet, me ad miliciam promoveas, quia hic amplius non manebo. Ait abbas: O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo existentes miro modo te diligunt intantum, quod post discessum meum in abbatem te promovebunt. Ait ille: Domine, sine dubio non exspectabo, donec ad parentes meos pervenero. Abbas hec audiens ad thesaurum suum accessit et tabellas, quas in cunabulo suo invenit, ei ostendit dicens: Nunc, fili, lege interius et qualis es clare invenies. Cum vero legisset, quod inter fratrem et sororem esset genitus, ad terram cecidit et ait: Heu michi, quales parentes habeo? Ad terram sanctam pergam et pro peccatis parentum pugnabo et ibi vitam finiam. Peto ergo domine instanter, ut me ad miliciam promoveas. Quod et fecit. Cum autem licenciam de recessu recepit, factus est planctus magnus in cenobio, dolor in populo et in circuitu lamentacio, ad mare se transtulit et convenit cum nautis, ut eum ad terram sanctam ducerent. Cum vero navigassent, ventus erat eis oppositus et subito ducti sunt ad eandem civitatem, in qua erat mater ejus in castro; qualis erat civitas aut quod regnum penitus naute ignorabant. Cum autem civitatem miles intrasset, quidam civis ei occurrebat et ait ei: Domine, quo tenditis? Et ille: Hospicium quero. Civis vero ad domum suum cum tota familia sua duxit et splendide eis ministravit. Cum vero in mensa sederent, dominus Gregorius hospiti dixit: Domine, qualis est civitas illa et quis dominus istius terre? At ille: Carissime, unum virum valentem imperatorem habuimus, qui mortuus est in terra sancta, qui nullum heredem preter suam sororem post se reliquit; quidam dux eam in uxorem peciit, que nullo modo copulari intendit; ille ex hoc indignatus totum regnum istud excepta civitate ista manu forti acquisivit. Ait miles: Numquid secretum cordis mei potero secure propalare? At ille: Domine, eciam, cum omni securitate. Qui ait: Miles sum; si placet, die crastina ad palacium pergas et cum senescallo sermonem de me facias, quod si salarium michi dederit, pro justicia domine isto anno pugnabo. Ait civis: Non dubito, domine, quin de adventu tuo gaudebit toto corde; die crastina ad palaciam pergam et finem hujus rei faciam. Mane surrexit, ad senescallum perrexit et de adventu ejus intimavit. Ille non modicum gaudens pro domino Gregorio nuncium destinavit. Cum eum vidisset, domine est presentatus et multum commendatus. Quem cum vidisset, intime eum respexit; sed quod erat filius ejus penitus ignorabat; ipse eum submersum a multis annis credidit, senescallus in presencia domine eum conduxit, ut per integrum annum ei ministraret. Die crastina ad bellum se parat, adest dux in campo cum exercitu magno, dominus Gregorius bellum aggreditur, omnes penetravit, quousque ad ducem pervenit, quem in eodem loco occidit et caput ejus amputavit et victoriam obtinuit. Miles vero post hec de die in diem proficiebat, fama ejus undique circuibat, sic quod antequam annus fuisset completus, totum regnum a manibus inimicorum acquisivit. Deinde ad senescallum venit et ait: Carissime, vobis constat, in quo statu vos inveni et ad quem statum duxi; rogo ergo, trade michi salarium, quia tendo pergere ad alium regnum. Ait senescallus: Domine, plus meruisti, quam ex convencione tenemur tibi; ideo ad dominam nostram pergam, ut de statu ac mercede finem faciam. Cum autem ad dominam venisset, ait: O domina carissima, dicam vobis aliqua verba proficua, ex defectu capitis omnia mala sustinuimus; ideo bonum est virum accipere, per quem poterimus de cetero securi esse. Regnum vestrum in diviciis habundat, et ideo virum propter divicias accipere non consulo; unde ignoro, ubi melius ad honorem vestram et commodum tocius populi poteritis virum accipere, quam dominum Gregorium. Illa vero solebat semper respondere: Voveo deo, quod numquam copulabor viro. Sed ad verbum senescalli diem deliberationis constituit ad respondendum. Adest vero dies, cunctis audientibus domina dixit: Ex quo dominus Gregorius valide nos et regnam nostrum de manibus inimicorum liberavit, eum in virum accipiam. Hec audientes gavisi sunt valde, diem nupciarum constituit, ambo cum magno jubilo et consensu tocius imperii in matrimonio sunt conjuncti, filius cum matre propria; sed quales essent, utrique ignorabant. Facta est inter eos dilectio magna. Accidit quadam die, quod dominus Gregorius ad venandum perrexit; ait quedam ancilla domine: O domina carissima, numquid dominum nostrum regem in aliquo offendistis? Que ait: In nullo; credo quod in mundo non inveniuntur duo adinvicem ligati in matrimonio, qui tantum se diligunt mutuo, sicut dominus meus et ego; sed dic michi, carissima, quare protulisti talia verba? At illa: Omni die, quando ponitur mensa, dominus noster rex illam cameram privatam intrat letus; sed cum exit, lamentaciones et fletus emittit; deinde faciem lavat; sed quare hoc fit, penitus ignoro. Domina cum hoc audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen intime respexit, donec ad illud foramen venit, in quo tabelle erant, quas singulis diebus solebat legere, quo modo inter fratrem et sororem genitus esset; et tunc amare flevit; ille enim erant tabelle, que in cunabulo suo erant invente. Domina vero cum tabellas invenisset, statim noticiam illarum habebat, aperuit, scripturam legit de manu propria, intra se cogitabat: Num quam homo iste ad tabellas venisset, nisi filius meus esset. Incepit alta voce clamare ac dicere: Heu michi, quod sum nata ac in mundo educata! Utinam in die conceptionis mee mater mea fuisset exstincta! Cumque esset in aula clamor, audientes milites domine ad dominam cucurrerunt cum ceteris et illam jacentem in terra invenerunt et per longum tempus circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere potuerunt; deinde os aperuit et ait: Si diligitis vitam meam, statim dominum meum querite. Milites hec audientes statim equos ascenderunt et ad imperatorem equitabant et ei dixerunt: Domine, regina in periculo mortis jacet. Ille hoc audiens lusum dimisit et ad castrum perrexit, cameram, in qua domina jacuit, intravit. Domina cum illum vidisset, ait: O domine, omnes exeant preter vos, ut nullus audiat que vobis dixero. Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: O carissime, de qua progenie es tu, dicite michi! Qui ait: Ista est mirabilis questio; scias sine dubio, quod de longinqua terra sum ego. Et illa: Deo voveo, quod nisi dixeris michi veritatem, me cito morientem video. Qui ait: Et ego dico tibi, quod pauper eram, nichil habens preter arma mea, cum quibus vos et totum regnum a servitate liberavi. At illa: Dic michi modo, de qua terra es oriundus et qui erant parentes tui, et nisi michi veritatem dixeris, numquam cibum gustabo. Et ille: Vobis de veritate fateor. Quidam abbas ab infancia me nutrivit et michi sepius dixit, quod in quodam dolio me invenit infra cunabulum, et ab illo tempore usque in presens me nutrivit, quousque ad partes istas veni. Domina cum hec audisset, tabellas ei ostendit et ait: Numquid tabellas istas nosti? Ille cum tabellas vidisset, ad terram cecidit; illa vero ait: O fili dulcissime, tu es filius meus unicus, tu es maritus meus et dominus meus, tu es filius fratris mei et meus; o fili dulcissime, in dolio cum istis tabellis posui te postquam peperi te. Heu michi, quare de vulva eduxisti me, domine deus meus, quia tot mala sunt per me perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi et te ex me genui. Utinam consumpta essem ne oculus me videret, fuissem quasi non essem de utero etc. Ad murum caput percussit et ait: O domine deus meus, ecce filius meus, maritus meus et filius fratris mei. Ait dominus Gregorius: Credebam me evasisse periculum et jam in rethe diaboli cecidi; dimitte me, domina, ut plangam miseriam meam! Ve michi, ve, ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce sic diabolus conclusit me. Mater cum in filio tantum dolorem vidisset, ait: O fili dulcissime, pro peccatis nostris peregrinabor toto tempore vite mee, tu vero regnum gubernabis. Qui ait: Non fiet ita; in regno mater exspectabis, ego vero peregrinabor, donec a deo peccata nostra sint dimissa. De nocte surrexit, lanceam suam fregit, vestimentis se induit peregrini, matri valefecit et nudis pedibus ambulavit, quousque extra regnum pervenit, deinde ad quandam civitatem in noctis obscuritate venit ad domum unius piscatoris, a quo hospicium pro dei amore petivit. Piscator eum diligenter respexit et cum membrorum decenciam et corporis disposicionem vidisset, ait ei: Carissime, verus peregrinus non es; hoc bene apparet in tuo corpore. At ille: Licet vere peregrinus non fuero, hospicium tamen dei amore nocte ista peto. Uxor piscatoris, cum eum vidisset, pietate mota preces fnndebat pro eo, ut introduceretur. Cum autem introductus fuisset, retro hostium grabatum parari jussit, piscator pisces cum aqua ei dedit et panem, et inter cetera ei dixit: Tu peregrine, si sanctitatem cupis invenire, loca solitaria deberes accedere. At ille: Domine, libenter hoc attemptarem, sed locum talem ignoro. Qui ait: Die crastina mecum pergas et ad locum solitarium te ducam. Et ille: Deus sit tibi merces. Mane vero piscator peregrinum excitavit, in tantum enim festinabat, quod tabellas suas parvas retro hostium dimisit. Piscator cum peregrino mare intravit, per XVI miliaria in mari navigabant, donec ad quandam rupem pervenit habens circa pedes ejus compedes, qui sine clave non poterant aperiri; sed postquam cum pedes serasset, claves in mari projecit, deinde domum rediit. Peregrinus iste per XVII annos in penitencia remansit. Accidit quod papa moritur; ipso mortuo venit vox desuper de celo dicens: Querite hominem dei et illum in vicarium constituite, nomine Gregorium. Electores hoc audientes gavisi sunt valde, nuncios per diversas partes mundi miserunt, ut eum quererent. Tandem in domo piscatoris hospitati sunt; cum vero in cena fuissent, piscatori dixerunt: O carissime, multum vexati sumus per regna et castra querendo unum sanctum virum nomine Gregorium, quem in summum pontificem constituere debemus et non invenimus. Ille vero cum de peregrino fuisset recordatus, ait: Jam sunt XVII anni, quod unus peregrinus nomine Gregorius in domo ista est hospitatus, quem ad quandam rupem in mari duxi et ibidem dimisi; sed scio, quod a multo tempore mortuus est. Accidit, quod eadem die pisces accepit, et dum unum piscem extraxisset, clavem, quas XVII annis in mare projecit, infra piscem invenit. Statim alta voce clamavit: O carissimi, videte clavem, quem in mari projeci! Ut spero, de labore vestro non eritis frustrati. Nuncii hec audientes et videntes gavisi sunt valde, mane vero surrexerunt, piscatorem rogabant, ut eos ad rupem duceret, quod et factum est. Cum autem ibidem venissent et eum vidissent, dixerunt: O Gregori, homo dei, ex parte dei omnipotentis ad nos ascende, quia dei voluntas est, ut ejus vicarius in terris constitutus sis. At ille: Quod deo placet, ejus voluntas fiat! Illum extra rupem duxerunt; antequam civitatem intravit, omnes campane civitatis per se pulsabant. Cives hec audientes dixerunt: Benedictus altissimus, jam venit, qui Christi vicarius erit. Omnes ei obviam processerunt et cum magno honore eum receperunt, et Christi vicarium constituerunt. Beatus Gregorius in vicariatu constitutus in omnibus se laudabiliter habebat. Fama ejus per orbem volabat et quod tam sanctus Christi vicarius constitutus erat; multi ex omnibus partibus mundi veniebant, ut ejus consilium et auxilium haberent. Audiens vero mater ejus, quod tam sanctus homo Christi vicarius factus esset, intra se cogitabat: Ubi jam melius potero accedere, quam ad istum sanctum virum et vitam meam ei intimare? Verumptamen quod esset filius ejus et maritus penitus ignorabat, ad Romam perrexit et Christi vicario est confessa. Ante confessionem nullos alium cognovit, sed papa cum confessionem matris audisset, noticiam ejus per omnia habebat et ait: O mater dulcissima, uxor et amica, diabolus credebat nos ducere ad inferna et nos evasimus dei gracia. Illa hec audiens, ad pedes ejus cecidit et pre gaudio amare flevit, papa vero de terra eam levavit et in ejus nomine monasterium constituit, in quo eam abbatissam fecit et infra pauca tempora ambo animas deo reddiderunt.
Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui sororem suam i. e. animam fratri i. e. homini, qui homines Christi fideles sumus ejus fratres, et anima est soror et dei filia; sed in quantum anima homini conjungitur, caro dicitur proprie ejus soror. In principio caro habet animam in omni honore; dum contra eam nichil, quod displiceat deo, agit, tenetur eam ex precepto divino nobili viro maritari scilicet deo per opera misericordie. Isti duo, corpus et anima, mutuo se diligunt in tantum, quod in una camera jacent, hoc est in uno corde, in una mente, quamdiu dei precepta perpetrant, et in una scutella comedunt, hoc est in una voluntate se disponunt, quando baptismum receperunt et pompis diaboli renunciabant. Sed heu et proh dolor homo sepe ex instigacione diaboli sororem violat, hoc est animam cum viciis et concupiscenciis corrumpit ita quod impregnatur et parit filium. Per filium istum intelligere debemus totum genus humanum, quod a primo parente procedebat; Adam enim erat filius dei primogenitus, cui debebatur regnum istius mundi, juxta illud psalmiste: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Sed iste in mandatis habuit filiam dei, sororem ejus, scilicet animam in omni honore habere; ille vero per diabolam deceptus corrupit eam quando de pomo comedit, unde filius scilicet totum genus humanum ab eo processit et in dolio ex consensu militis scilicet spiritus sancti missus i. e. in miseriam hujus mundi maris scilicet projectus, ubi natabat per multa tempora. Primus pater mortuus erat et ad infernum descendit, derelicta est anima nuda, et ideo dux, scilicet diabolus, eam invasit, quousque filius dei venit, scilicet deus et homo, et liberavit non solum matrem, sed et totum regnum et genus humanum per suam passionem, quia contra ducem i. e. diabolum pugnavit et victoriam obtinuit et terram amissam scilicet paradisum nobis recuperavit. Post hec matrem suam i. e. sanctam ecclesiam desponsavit, per quam tabelle erant scripte i. e. decem precepta, que Moyses a deo recepit. Illa singulis diebus debemus videre et in cordibus nostris imprimere et sacram scripturam respicere, legere et intelligere, ubi inveniemus, quomodo iste sanctus Iob terre loquebatur dicens: Pater meus es tu soror mea vermibus. Si istud intime cogitare volumus, materiam flendi habemus. Sed querendum nobis est, quis traxit nos de dolio etc. Certe abbas i. e. deus ipse per filium suum unigenitam cotidie nos trahit per suam graciam de miseria peccati et dat nos ad nutriendum piscatori. Piscator iste potest dici quilibet prelatus, qui habet peccatorem in bonis operibus nutrire et eum ad Christi miliciam promovere; tunc poterit inter monachos scilicet sanctos viros conversari et sanctus esse, juxta psalmistam: Cum sancto sanctus eris etc. deinde per navem ecclesie scilicet secundum ejus precepta transire et viriliter pngnare contra diabolum et per consequens ad magnas divicias pervenire. Divicie iste sunt virtutes, per quas anima ditatur, que recipitur in domo civis scilicet prelati, et prelatus eam ducit ad senescallum i. e. ad discretum confessorem, per quem dirigitur ad viam salutis, et quare? quia pugnat pro domina i. e. anima. Sed sepe contingit, quod homo recidivat, pergit ad venandum scilicet mundi vanitatem; domina, scilicet anima dolet, quando de tabellis scriptis i. e. de transgressionibus perpetratis recordatur, et ideo milites scil. omnes sensus tenentur hominem a ludo mundi revocare, immo deus ipsum vocat dicens: Revertere, revertere etc. Sed quando homo videt animam per peccatam prostratam, debet se ad terram projicere, hoc est ad omnem humilitatem se parare, vestimenta i. e. vicia deponere et lanceam male vite per confessionem frangere et sic peregrinando in bonis virtutibus pergere, donec ad domum piscatoris scilicet prelati perveniat, de cujus consilio ad rupem penitencie includi debes, quousque nuncii i. e. viri ecclesiastici, cum penitencia fuerit consummata, ducent te ad romanam civitatem. Civitas ista est sancta mater ecclesia, in qua debemus permanere, hoc est ejus precepta adimplere, et campane pulsabuntur, scilicet per opera misericordie per penitenciam recuperata de te laudabile testimonium perhibent et cives gaudebunt i. e. angeli dei de peccatore, sicut scriptum est Luce XV: Gaudium est angelis dei super uno peccatore penitenciam agente. Et tunc poteris dominam i. e. animam ad monasterium regni celestis per ducere, ad quod.
|