BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum (selectio)

ed. R. Nickel, Stuttgart 1991

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

XLV.

Quod solum, boni intrabunt regnum celorum.

 

Erat quidem rex nobilissimus sapiens atque dives, qui uxorem habuit predilectam, que debite dilectionis immemor tres filios juxta regem genuit, qui semper erant regi rebelles et in nullo ei similes. Deinde de regis semine quartum filium concepit et peperit ac nutrivit.

Accidit autem, ut finito dierum suorum circulo rex moreretur corpusque suum regali sarcophago clauderetur. Post cujus mortem quatuor filii supradicti pro dominio regni inceperunt contendere. Tandem inter se concordabant, ut ad quendam militem veterem regis mortui quondam secretarium specialem accederent et in judicio suo simpliciter se ponerent, et sic factum est.

Miles autem, cum eos pacienter audisset, dixit: «Audite consilium meum et eo facto bene vobis erit. Expedit vobis, ut corpus defuncti regis de sarcophago extrahatis et quilibet arcum cum sagitta paratum habeat, et quicunque profundius corpus ejus penetraverit, regnum ejus obtinebit.»

Placuit eis de consilio patrem de loco suo effodere et ad arborem ligare. Primus sagittam jaciens manum dextram regis vulnerabat, qua de re tamquam heres unicus et regni dominus proclamabatur. Secundus vero sagittam propius in os letanter quodammodo sagittabat, unde sibi cercius attribuebat. Tercius autem cor ipsius sagitta perforavit, qui se pre ceteris fratribus regnum putabat sine lite certissime possessurum. Quartus vero, cum accederet ad corpus, ingemuit voce lamentabili sic dicens: «Heu me, pater mi, quod sic corpus tuum a filiis tuis video vulneratum! Absit a me, ut ego patris mei vivum aut mortuum umquam percuciam!»

His dictis regni principes simulque omnis populus eundem juvenem elevantes tamquam verum heredem et regni dominum in patris solium locaverunt, et alii tres omni dignitate atque diviciis sunt privati et a toto regno expulsi.

 

Moralisacio: Carissimi, rex iste sapiens, nobilis ac dives est rex regum et dominus dominancium. Non incongrue videtur signare, qui sibi creaturam generis humani tamquam sponsam predilectam speciali privilegio sociavit, que tandem fornicata post deos alienos debite dileccionis immemor tamquam adultera tres filios genuit, scilicet paganos, Judeos et hereticos. Quorum primus manum regis vulneravit, dum doctrinam Christi, qui sedet ad dexteram patris, respuit, suis famulis a deo missis per vulnera varia mortis supplicium inferendo. Secundus filius regem regum veraciter sagittavit, cum dicerent Judei: «Venite, percuciamus eum lingua,» cumque sitim suam felle potarent pariter et aceto. Tercius filius perfidissimus cor regis summi non desinit toxicato jaculo perforare, dum heretici nituntur fideles, quibus est cor unum et anima una in domino suo, perverse doctrine jaculis lacerare, unde Psalmista: Exacuerunt linguas suas sicut serpentes etc. Et iterum: Paraverunt sagittas suas in pharetra.

Quartus filius, qui dolet nec vult sagittare, est bonus Christianus, qui multum timet deum et dolet de peccatis aliorum, nec ulla racione vult deum offendere per peccatum, et si offendat, paratus est satisfacere; talis in die judicii exaltabitur in regnum eternum.