|
XLIV.
De invidia.
Tiberius regnavit, qui ante sumptum imperium erat prudens ingenio, clarus eloquio, fortunatus in bello, sed post resolutus milicie artibus nulla bella gerens populum Romanum graviter afflixit, filios proprios pluresque patricios et consules interfecit.
Huic quidam artifex vitrum ductile se posse fabricare obtulit, quod Tiberius ad parietem projiciens non fractum sustulit, sed curvatum, et artifex malleum proferens et velut cuprum vitrum fabricans mox correxit. Interrogante autem Tiberio ab eo, quomodo hoc posset fieri, ille dixit, neminem hanc artem scire super terram. Quem Tiberius mox decollari jussit dicens: «Si hec ars venerit in consuetudinem, pro nichilo aurum et argentum reputabitur.»
Moralisacio: Carissimi, iste Tiberius signat aliquos claustrales sive ceteros, qui, antequam ad dignitatem sunt promoti vel divicias, satis humiles et pacientes sunt, sed cum promoventur, totum oppositum operantur, et ideo dicetur communiter: «Honores mutant mores,» et Psalmista: «Homo cum in honore esset, non intellexit etc.»
Artifex, qui vas obtulit, potest dici pauper, qui diviti munera offert, sed si ei non placent, projicit, nec vult recipere, sed magis contra eum accenditur et spoliat, immo ad mortem usque sepius punit.
|