BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum (selectio)

ed. R. Nickel, Stuttgart 1991

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

XLIX.

De subtili diaboli illusione.

 

Paulus Longobardorum historiographus refert, quod Conanus rex Ungariorum obsedit in foro Julii castrum dictum Sondat. Quem cum de corpore miro cerneret pulcherrimum, Rosimila duxissa habens quatuor filios et duas filias scripsit sibi occulte: «Si me in uxorem duxeris, castrum hoc tibi dabo.» Quo promittente, eam se velle ducere, castrum ei dedit, filiique omnes fugerunt. Conanus autem rex duxisse promissum tenens eam primo die in matrimonium sibi copulavit, secundo die duodecim Ungariis tradidit eam publice illudendam, tercia die toto corpore usque ad gulam transfigi fecit dicens: «Talis uxor, que libidine sue carnis civitatem propriam perdidit, talem debet habere maritum.»

 

Moralisacio: Carissimi, iste Conanus est diabolus, qui obsedit castrum, scilicet cor humanum, cum viciis et concupiscenciis. Rosimila duxissa, anima scilicet, que est per diabolum seducta, respicit ultra muros i. e. appetit illicita, sicut homo videns mulierem ad eam concupiscendam, et sic de ceteris sensibus. Unde miser homo tantum delectatur, quod castrum i. e. cor suum reddit, quando peccato consentit. Unde quatuor filii, i. e. quatuor virtutes cardinales, ab eo fugiunt, et sic diabolus animam occupat cum duabus filiabus i. e. delectacione mala et voluntate iniqua. Postea tradit eam duodecim Ungariis i. e. omnibus viciis illudendam. Post hec eam occidit, quando ad infernum eam ducit.