|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t I V
Cui homini datus est sermo, quid
primo dixit, et sub quo idiomate.
- ____________________________________________________
- 1.
- Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex praemissis manifestum est. nunc quoque investigandum esse existimo, cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo idiomate primiloquium emanavit.
- 2.
- Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet praesumptuosissimam Evam, cum diabolo sciscitanti respondit: «de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur».
- 3.
- Sed quamquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est, ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur, tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse. rationabiliter ergo credimus ipsi Adae prius datum fuisse loqui ab eo qui statim ipsum plasmav
- 4.
- Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sanae mentis in promptu esse non titubo, ipsum fuisse, quod «Deus» est, scilicet «El», vel per modum interrogationis vel per modum responsionis. absurdum atque rationi videtur horrificum, ante Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab ipso et in ipsum factus fuisset homo. nam sicut post praevaricationem humani generis quilibet exordium suae locutionis incipit ab «heu», rationabile est, quod ante, qui fuit inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est, quod primus loquens, primo et ante omnia dixisset «Deus».
- 5.
- Oritur et hinc ista quaestio, cum dicimus superius, per viam responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum: nam, si ad Deum fuit, iam videretur, quod Deus locutus extitisset, quod contra superius praelibata videtur insurgere.
- 6.
- Ad quod quidem dicimus, quod bene potuit respondisse, Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem. quis enim dubitat quicquid est, ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo etiam gubernata sunt omnia? igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio naturae inferioris, quae ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quaedam sonare verba, ipso distinguente, qui maiora distinxit? quid ni?
- 7.
- Quare ad hoc et ad quaedam alia haec sufficere credimus.
|
|