B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   I I I
Quod necessarium fuit homini
commercium sermonis.


____________________________________________________


1.
     Cum igitur homo non naturae instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum animal, neminem alium intelligere opinamur. nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitiae atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtentus.
2.
     Oportuit ergo genus humanum ad communicandas inter se conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere: quia, cum de ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse oportuit; cumque de una ratione in aliam nihil deferri possit nisi per medium sensuale, sensuale esse oportuit. quare, si tantum rationale esset, pertransire non posset; si tantum sensuale, nec a ratione accipere, nec in rationem deponere potuisset.
3.
     Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile, de quo loquimur: nam sensuale quid est in quantum sonus est; rationale vero in quantum aliquid significare videtur ad placitum.