B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


IV.
IMPERATORES PLURES MISERI
FLENTESQUE LANGOBARDI.

     Prout ob rubiginem paulatim ferrum iners corroditur, sic ob segnitiem principum ab armis barbaris sensim diminutum, servato nomine, romanum imperium fere devenit ad nichilum. Quam ob causam magis ridendi sunt qui se propter illud periclitantur insane; quorum globus, una eademque quasi procella prostratus, cum Romulde lacrimas enarrassem, confestim affuit.
     Quos inter Iustinianus, naso privatus et labro, ab imperio deiectus, et exilium passus, et iterum reassumptus, et postremo cesus, miserrimus incedebat.
     Sic et Leontius, equa oris deformitate, se ab augustali deiectum apice, carceres et catenas expertum deflebat.
     Similiter et Tyberius querebatur, quod, cum Iustinianum, deiecto Leontio et imperio occupato, vindicasse videretur, ab eodem captus et una cum Leontio miserrime in mortem tractus sit.
     Post hos vero deflebat Phylippicus, quod, occiso Iustiniano et augusti nomine sumpto, bellum adversus ymagines Creatoris sanctorumque, quas quorundam pia devotio in ecclesiis pingi curaverat, assumpsisset. Quod ob meritum a Romanis eius nomen lege abrasum, et ipse ab Anastasio deiectus solio, et in Siciliam usque secutus, oculisque privatus, quas quesiverat ymaginibus tenebras sit adeptus.
     Hinc et Anastasius, quod, sublimatus etiam renuens a Constantinopolitanis ad augustalem sedem, a Theodosio Othodoro depositus, et ad sumendum sacerdotium coactus sit, ferre anxie querebatur.
     His inmixta Yrenes erat, flens acriter quod constantinopolitana imperatrix tam morte viri quam oculorum filii eiectione constituta, a Nicephoro fratre deiecta sit, et apud Lesbos in exilium acta, et in eadem misera senectute consumpta.
     Post hanc longus ordo sequebatur hominum, oris habitu a ceteris adverso, ut, dum primo inspicerem, potius ludentes larvatos quam flentes miseros extimarem. Erant enim eis a cervice in occipitium capita depilata, et a lateribus in ora diffusa vertebatur cesaries, et a semitecta crinibus facie barba unicuique prolixa declinabat in pectus; vestes illis large atque fluxe, variis contexte coloribus, albisque fasceolis infra suras, fere omnibus, ligata crura; his insuper calciamenta aperta fere ad pollicis usque summum, hinc inde alternis corrigiarum alligata laqueis. Quos ego postquam paululum mirabundus aspexi, Langobardos esse cognovi. Et ante alios, nepharios ausus suos in Grimoaldum deflebat Lupus, se profugum atque captivum atque Grimoaldi iussu ultimo iugulatum.
     Sic et Alachis (seu Arachis) inexplebilis homo, lamentabatur quod Cunipertum, regem suum, regno privasset, seque ab eodem Ticinensium fraude privatum atque occisum.
     Hinc Aripertus stultitiam suam execrabatur, quod inter se et Baioariorum ducem incerto marte nox diremisset prelium, tanquam victus clam noctu Ticinum veniens, aurum ad fugam in Gallias ad sufficientiam sumptum, natans pondere tractus suffocatusque in Ticino sit. Quos omnes et alios plures libuit omisisse, cum vidi Desiderium mestum insuper venientem; et eo quod Langobardorum regnum atque superbiam in eius infortunium finem sumpserit, quis illi fuerit exitus enarrasse reor officiosum existere.