B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


V.
DE DESIDERIO,
REGE LANGOBARDORUM.

     Hic igitur Desiderius, Agistulphi regis filius, patre defuncto, Langobardorum rex factus, principatus sui initio memor patrem sepissime bello fusum a Pipino, Franconim rege, eo quod Pastoris sacri cristiani gregis iura quandoque surripuisset, ne infestande quietis sue alicunde oriretur causa, non solum pontifici summo genitoris promissa servavit, quin imo regia liberalitate donans eidem Faventiam, nobilem Flaminee civitatem, et Castrum Tyberiacum, comitatumque ferrariensem insuper ampliavit. Inde, se cuntis favorabilem atque benivolum exhibens, non tantum inclito regno florebat, sed hominum gratia claro coniugio atque numerosa prole fecundus, splendidior incedebat ceteris. Sane, cum nil sub sole sit stabile et mens hominum potissime permutetur, actum est ut per quietem regni ad maiora regis traheretur animus. Quam ob rem, sensim ampliandi dominii subintrante cura, concessi penitere et olim subtracti dolere cepit. Quibus inpulsus, sentiens Francos circa Aquitanos et Vasconas, Pipino mortuo, sub Carolo bello occupatos, suasus ab Anglario quodam, qui cum uxore et filiis Carlomanni, Caroli fratris premortui, ad eum confugerat, arma sumpsit, fractoque pacis federe, non solum quod sui iuris esse dicebat arripuit, verum omnem Ytaliam igne ferroque infestare cepit. Quibus Adrianus, ea tempestate romane urbis pontifex, territus, et miserorum querelis assiduis lacessitus, marcescentibus apud Grecos et solo contends titulo augustis, precibus Carolum, Francorum regem, in subsidium periclitantis Ecclesie convocavit. Qui, ingenti cum exercitu, per cinisios montes in planitiem Lombardorum veniens, cum obvio Desiderio, data pugne copia, certamen iniit, et, victo Desiderio atque fugato, eius adeo contrivit vires, ut desperantem obsideret in Ticino. Et cum, stante obsidione, multas Cisalpine Gallie civitates in dictionem redegisset, et Samnium subegisset Umbrosque, agente rerum omnium penuria atque peste, qua Ticinenses miserrime angebantur, factum est ut Carolo civitas traderetur, captusque Desiderius una cum coniuge filiisque vinctus mitteretur Parisius, ubi, perpetuo damnatus carceri, omni spe salutis perdita, in miserabilem senectutem mortemque compulsus est. Et sic splendor omnis per tot claros reges per tot secula Langobardi nominis semper auctus, cum Desiderio in caliginem sempiternam deductus evanuit.