B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


III.
DE ROMULDA,
FOROIULIANORUM DUCISSA.

     Gisulphus, nepos Alboini regis, primus ex Langobardis Ytaliam occupantibus a patruo Foroiulianorum dux constitutus est. Huic fuit Romulda coniunx, equa nobilitate insignis. Que, etsi plurimum amplissimo ducatu refulgeret, numerosa insuper prole felicitata gaudebat; nam melioris sexus ex viro filios quatuor genuerat, duas autem ex reliquo, quibus, defunctis parentibus, multis exanclatis laboribus, clara fortuna fuit. Verum, ut hos omiserim, se rebus Romulde cum Gisulpho tranquillis habentibus, turbo cunta circumagitans repente exortus est. Nam Catanus, Avarorum rex, congregata armatorum multitudine hostiliter Gisulphi fines ingressus, cum occurrisset Gisulphus, superirruente in eum suosque Avarorum multitudine, non solum superatus, sed omnis fere nobilitas cum eo cesa succubuit, et multitudo reliqua, in fugam versa, pro parte truncata aut captiva deducta est a victore Catano. Hac tam ingenti strage perculsa, Romulda, cum non prestaretur lacrimis tempus, collectis ex agris reliquiis, se in castro Fori Iulii obsidionem passura recepit. Avares autem, cum omnem provinciam populassent, castrum obsidione cinxerunt, in cuius expugnationem cum multa parassent, circumiretque Catanus muros, deliberaturus quibus ex partibus bellum inferretur facilius, contigit ut illum, clara iuventute florentem et splendidum rutilantibus armis equoque acriter insidentem, ex turri Romulda conspiceret, et in eum illico exardescens, omissis mortis Gisulphi lacrimis et publice salutis vigilantia, mentem omnem in austerum hostis aspectum converteret, nil magis cupiens quam ut eius potiretur amplexibus. O bone Deus, quam fera pestis cupido! Mirantur non nulli ab hac letis in rebus mentes quandoque laqueari atque vinciri; quid si, non dicam mediis in lacrimis seu inter armorum fragores, verum in obsessos in plenum tela iacientem videant? Sed de hoc alias. Capta igitur Romulda infelix uritur, nec sui compos, muliebri rubore posito, incliti viri vulneribus adhuc cruore recenti manantibus, clam per internuntios adversario regi si suas velit nuptias celebrare castri pollicetur dominium. Rex, esto barbarus, cognita muliebri libidine ac vilipensa, imperii cupidus, petitis annuit; et sic clam Avares in castro recepti, omnes occidere viros mulieribus in servitium reservatis, inter quas filie due Romulde - cum filii aufugissent - deducte sunt. Romulda autem, ex excidio suorum ductura triunphum, regis iussu induta regalibus, per medium suorum sanguinem celebratura nuptias, regina processit in castra. Catanus autem, ne posset violate fidei reprehendi, per spatium noctis se libidini et amplexibus ardentissime mulieris concessit. Inde, ne scelestum eiusdem facinus inultum omitteret, ex ulnis evulsus Romulde, vocatis duodecim ex Avaribus quos validiores arbitrabatur, ad mulieris pruriginem extinguendam eis illam, ex regina inclita iam privatam et miseram, illudendam tradidit, precipiens ut ea abuterentur sibi invicem succedentes vicibus. Qui, deducentes eam in tabernaculum, in quo forsan equos regios servabant, ad satietatem usque eius luxuriam contuderunt. Que illi mens fuerit, postquam victa libido cessit, seque amore suo ac opinione frustratam comperit, viditque se tam turpi scemate inter lixas delusam fuisse, lectoribus exstimandum relinquo. Catanus autem, surgente sole, mediis in castris pilum preacutum erigi iussit, fessamque labore nocturno capi, et pili summitatem genitalibus infigi, affixamque alligari, totoque exercitui, detecto eius facinore, deludendam tradi. Quod cum esset non absque maximo mentis et corporis infelicis dolore peractum, primus accedens inquit in miseram: - Quem meruisti virum, obscena, concessi. - Et abiens confestim, ceteri more suo verbis actibusque turpissimis absque intermissione per diem rubore plurimo respersam flentemque luserunt. Que tandem, tam cordis mestitia quam corporis afflictione superata, infandum amorem plorans eiecit cum spiritu. Astulisse Romulde ducem Fortune fuit peccatum, illam in tam extremam miseriam deduxisse meritum: flebile unum, non curabile reliquum. Nam illud aufugisset ducissa: istud non solum sponte, sed ardenter ab ea petitum est.