Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium
ad insignem militem Maghinardum de Cavalcantibus,
preclarum regni Sicilie marescallum,
liber primus incipit feliciter.
Exquirenti michi quid ex labore studiorum meorum possem forsan rei publice utilitatis addere, occurrere preter creditum multa; maiori tamen conatu in mentem se se ingessere principum atque presidentium quorumcunque obscene libidines, violentie truces, perdita ocia, avaritie inexplebiles, cruenta odia, ultiones armate precipitesque, et longe plura scelesta facinora. Que cum ductu scelestium viderem nullo cohercita freno evolantia undique, et inde honestatem omnem fedari publicam, iustitie sacratissimas leges solvi, labefactari virtutes omnes, et - quod infandum est - detestandis exemplis in mores impios ignare multitudinis ingenia trahi, ratus eo me a fortuna deductum quo appetebat intentio, festinus arripui calamum scripturus in tales. Nam, quid satius est quam vires omnes exponere, ut in frugem melioris vite retrahantur errantes, a desidibus sopitis letalis somnus excutiatur, vicia reprimantur et extollantur virtutes? Nec me terruit maiorum nostrorum in hos ingentia vidisse volumina, et illa novisse stili suavitate et pondere sententiarum meis literulis preponenda plurimum, cum meminerim non nunquam rudem voculam excivisse non nullos quos tonitrua movisse non poterant. Bona igitur pace talium, quo inpellit dicendi impetus tendam, si forsan saxea hec corda tenui spiritu oris mei in salutem suam mollire saltem paululum queam. Sane cum tales, obscenis sueti voluptatibus, difficiles animos demonstrationibus prestare consueverint, et lepiditate hystoriarum capi non nunquam, exemplis agendum ratus sum eis describere quid Deus omnipotens, seu - ut eorum loquar more - Fortuna, in elatos possit et fecerit. Et, ne in tempus aut sexum cadat obiectio, a mundi primordio in nostrum usque evum, consternatos duces illustresque alios, tam viros quam mulieres, passim disiectos, in medium succinte deducere mens est. Absit tamen ut omnes dixerim! Quis enim mortalium tanti foret ut infinito posset labori sufficere? Sed ex claris quosdam clariores excerpsisse sat erit, ut, dum segnes fluxosque principes et Dei iudicio quassatos in solum reges viderint, Dei potentiam, fragilitatem suam, et Fortune lubricum noscant, et letis modum ponere discant, et aliorum periculo sue possint utilitati consulere. Porro, ne continua hystoriarum series legenti possit fastidium aliquod inferre, morsus in vicia et ad virtutem suasiones inseruisse quandoque tam delectabile quam utile arbitratus adnectam. Cui tam audaci ceptui ac successui Eum, quem penes potestas est omnis, supplex precor favens assit, et in sui nominis gloriam quod scripsisse dederit Ipse conservet.