B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

D e d i c a t i o

________________________________________________


Generoso militi domino
Maghinardo de Cavalcantibus de Florentia,
preclaro regni Sicilie marescallo,
Johannes Boccaccius de Certaldo.

     Diu, strenue miles, emuntum ex ingenio meo opusculum, in quo virorum illustrium tractantur casus et ut plurimum infelices exitus, me penes ociosum fuit. Non enim satis mecum conveniebam cui nam primo illud mittere vellem, ut nomini suo aliquid afferret ornatui, et, eiusdem adiutus subsidiis melioribus quam mei auspiciis, prodiret in medium. Cupimus enim omnes, quadam umbratili inpulsi gloria, quibus auxiliis possumus fragiles labores nostros nobilitare et diutiores facere; et scriptores potissime. Et inter alia, quasi multum illis splendoris consecuturum sit, pontifici seu cesari aut regi vel alicui principi maximo titulamus eosdem. Quamobrem longa indagine mentis quesivi quem ex multis unum eligerem; et ante alios prepollentes mecum evolvere cepi pontifices, quorum vetus sanctitas iam dudum plures pia affectione libellos claros reddiderat. Sane, dum modernos a veteribus exorbitantes, qui lacrimis et orationibus in adversantes devotioni eorum virtutes celorum movere consueverant, vidi ex sacerdotalibus infulis galeas, ex pastoralibus baculis lanceas, ex sacris vestibus loricas, in quietem et libertatem innocentium conflare, ambire martialia castra, incendiis violentiis et cristiano sanguine fuso letari, satagentesque adversus veritatis Verbum dicentis "Regnum meum non est de hoc mundo", orbis imperium occupare, horrui retraxique pedem, ratus apud huiusmodi ludibrium potius opusculum meum futurum, quam ob aliquod eius meritum preciosum. Et ab his frustratus, in hodiernum cesarem aciem mentis deflexi; sed confestim revocavi consilium, sentiens eum magnalium maiorum suorum inmemorem, preponentemque thebani Bachi vina colentis gloriam splendoribus Martis ytalici, nec non torpentem sub circio, in extremo orbis angulo, inter nives et pocula.
     Sed quid tandem? Subiere pectus anxium qui, notis insigniti regiis, reges haberi volunt, cum falerati sint onagri; et hi potissime qui hac tempestate president regnis. Occurritque primus Gallus Sicamber, qui se, temerario ausu, genere et moribus preferre ceteris audet; et cui primates monstravere sui nedum phylosophari turpissimum fore regi, verum literarum novisse caracteres detrimentum regie maiestatis permaximum. O ignari qui sic sapiunt, damnantes in regibus quod villicos reddit egregios! Inde Hyspani, semibarbari et efferati homines, affuere; post et serus Britannus, elatus novis successibus; sic et Pannonus bilinguis, populi multitudine potius quam virtute valens; postremo mollis et effeminatus Siculus. Quorum omnium dum mores et vitam segregatim intueor (ne per eorum discurram luxum et inertiam) rectius regum simulacra quam reges visi sunt. Quapropter, nausea quadam vexatus, ne in fabulam deducerem quod cupiebam extollere, destiti; et quasi desperans, decreveram manibus illud Fortune committere; et fere iam emissurus eram, dum, illi misertus Deus, in laudabile consilium incidi: nemini scilicet, quantumcunque eminenti atque prefulgido principi, posse quid fidentius quam amico committi, etiam si extreme sortis homo sit. Quod iam pridem persepe legimus illustres fecisse viros. Et dum tali congratularer animadvertentie, et ecce tu, quasi Celo missus, in mentem venisti. Tum ego mecum: "Quid inter silvestres beluas, rudientes potius quam loquentes, magistre rerum phylosophie hostes, queris quod in sinu tuo optatissimum tenes, quod in oculis tuis assidue est, quod te coram semper obambulat? Nonne vides Maghinardum tuum, tua iam diu approbatum sententia, cuius fidem cuius dilectionem cuius munificentiam sepe expertus es? Quem ergo alium queris? Nonne insuper huic sacra affinitate iuntus es? Secum, si meminit, unici filii eius comunis pater es. Illi enim dedit ipse naturali lege ut esset; tu, paraclito operante Spiritu, ut bene esset dedisti, dum illum ex sacri fontis lavacro suscepisti. Preterea is, esto plene phylosophicis eruditus non sit, amantissimum tamen studiorum est, et probatorum hominum precipuus cultor, atque eorum operum solertissimus indagator. Nec est (quod tu summopere vitare videbaris) unus ex mercennaria plebe aut inglorius et degener homo. Regia enim militia insignitus est; et egregio splendidus titulo; et ex Cavalcantibus, clara civitatis nostre familia, genitus, ab avorum fulgore non deviat, quin imo morum singulare decus et prisce virtutis specimen nomen suum et patriam laudabili fulgore reddit illustrem". Quid multa dixerim? Adeo in sententiam hanc venisse placuit, ut quanto magis mecum ista revolverem tanto acrius roboraretur consilium et firmius infigeretur animo. Tuo igitur, amantissime michi, dum modo pauperis amici munusculum non renuas, honorando semper nomini dico quod paulo ante regali insigniri cupiebam. Suscipe ergo illud liberali animo; et siquid sanctum amicitie nomen, iam diu inter te et me equis firmatum animis, meretur, queso susceptum - dum per honestum ocium poteris - legas: non equidem legisse penitebit, si satis ingenium tuum novi; et inter legendo non pigeat minus decenter se habentia emendasse; et dum videbitur, post hec inter amicos comunes et postremo tuo omine emictas in publicum, ut ipse pro viribus celebre nomen tuum meumque aliquali fulgore, per ora virum discurrens, illustret. Vale.