B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


Incipit eiusdem nonus et ultimus feliciter.
I.
ET PRIMO DE QUIBUSDAM MISERIS; ET INDE
DE BRUNICHILDE, FRANCORUM REGINA.

     Non inmemor ab inclito preceptore meo ruboris iniecti, quanquam pro voluptatis desiderio satis ocio vacatum non sit, surrexi tamen, cupidus metam propositi, si detur, aliquando contingere. Erat tamen animus michi alio dirigere cursum, cum iam a longe venientes viderem et Mauritium augustum, mestum - existimo - eo quod a Phoca apud Calcedonem cum uxore et filiis et famulatu cetero peremptus sit, et post eum ipsum Phocam, Heraclii viribus ex imperio deiectum atque occisum. Post quos - cum ego summa cura spectabam - seductor ille nequam Mahumeth veniebat, cuius artes quam libentissime audissem Deus novit, et qualiter, post prophete nomen assumptum legesque letiferas datas in suam luxuriam, deperisset. Sed mulier quedam, imo demon, adveniens me his abstulit. Hec etenim, crine soluto, maxima cum copia lacrimarum, iter occupans clamitabat: - Me ne pretermittes, calamitatum preteritarum eviscerator novissime? Reliquas ut plurimum labore perquiris: meas oblatas non suscipies? Taces? Equidem video: vilipendis, meque mulierculam autumas. Quos vides neglectos decerptosque crines corona regia pressos habui: quid ergo, quasi artiori detentus cura, alibi faciem oculosque protendis? Si nescis, Brunichildis, Francorum regina, fui. Quid tepes? Quod mente queris diffugium? Potuit Arsynoe cyrenensis, potuit egyptia Cleopatra et novissime Rosemunda gepida obsequio uti tuo, ego uti non potero? - Ego autem, tam inopinate tamque stricte a muliere detentus, obstupui; et, cum nil aliud tam efficacibus verbis quid responderem occurreret, dixi: - Brunichildis, etsi iam perquisiverim, ad presens assunt casus ultra quam velim. Te, miseram, doleo: quod petis nequeo. Nam fortunas tuas nec nomen, preter nunc, audisse memini. - Tunc illa: - Nec dulciores usquam nec amariores in quoquam comperies. Ego met referam: arripe calamum. - Ast ego: - Dic - inquam: - tibi ne de te credam: novi ab ipso iuventutis mee ingressu mulieres esse bilingues. - Hei michi - tunc illa - reginam mentiri credis? - Cui ego: - Forte si sexum corona mutasset, non crederem. - Tunc illa: - Infelicium hoc vetus infortunium est, ut eis egrius prestetur fides. Vera fatebor, si commodi quod opto sequatur. - Quid - ego tunc - commodi aut levaminis pauce calami mei liture dolori tuo tam eximio attulisse poterunt? Debueras, edepol, optasse potius ut e memoriis hominum laberentur, quam ego illas novis literis suscitarem semisopitas. - Illa vero subsequens ait: - De me, ecastor, actum est. In eorum dedecus, quorum sevitia regis mater horrenda perpessa sum, scribas cupio. - Ego autem, etsi desiderio traherer alibi, cum ferreus non sim sed exorabilis homo, flexi propositum, inquiens: - Hac lege tibi calamum concedo meum: si vera dixeris. - Et hinc, dum sedulus aures porrexissem, illa habunde lacrimas fundens et pectus pugnis tunsum crebrisque respersum livoribus assiduis suspiriis agitans, inquit: - Audisti, arbitror, Clodoveum, veterem Francorum regem, Clotarios filium et nepotem ex filio habuisse; ex quo nepote quatuor suscepti filii, qui, patre defuncto, ut regnarent omnes regnum quadrifarie divisere; exortoque inter Levichildonem, patrem meum, Hyspanie tunc regem, genus ab Athalarico maximo Gothorum rege trahentem, regesque prefatos bello, et ob id hinc inde plures suscepte clades, itum in pacerii est; ad quam servandam, quasi vinculum facta, adhuc vix pubes in coniugem Sigiberto regi concessa sum. - Tum ego: - Cave quid dixeris: Chilperico aut Childeperto audiveram. - Illa vero: - Scio quosdam sic arbitrantes existere. Verum ego, ut finis aperuit, gestantibus infernalibus furiis tedis thalamum illius intravi. Sed quid tandem? Cum esset oris mei sublime decus et etas integra, quibus plurimum mulieres valemus, nec pro votis ornatui aurum gemmeque deessent, et, solio sublimata regio, a cuntis tanquam deam celo lapsam intueri me cernerem, venerari, laudibus extolli, ceterisque proferri primis regibus, Clotarium III pariens supercrevi. Quem utinam aut non concepissem aut ex utero in tumulum coniecissem! Sane, dum his tot provecta felicitatibus et amplissimis deliciis fruerer, oritur inter fratres seditio, que evestigio bellum peperit. - Tum ego: - Siste, queso. Que seditionis causa? - Cui illa: - Inequalium regnorum invidia. - Tum ego: - Mentitur regina. Tu ipsa triste semen, cum ingenio semper fueris impio, cordibus iniecisti. - Ast illa: - Paulo ante nunquam me noverat iste, adeo repente ingenii mei censor factus. Crede, si vis: factum est, exasperatis odio animis, ut Chilpericus, viri mei frater, sub specie componende pacis accitus, satellitum manu cederetur; et hinc post modicum, hoc eodem infortunio (credo vindicte causa) vir meus occubuit. - Nec istud patiar - inquam: - tua perfidia occisus est. Nam cum, insita mulierum vanitate, precipuam voluptatem ex aspicientibus formositatem tuam caperes, lasciva nimium, non advertens ex aliena capta, Laudricum, palatii comitem, ultra honestatis feminee terminos ardenter amasti, et in eius volens oransque concubitum irruisti; quo dum minus cauta utereris, et iam multis innotesceret scelus, ne opprimereris merita, in nescium et in inmeritum insidias tetendisti, eumque venatione fessum medio in nemore seu redeuntem venabulis confodi fecisti. - Illa vero paululum irritata: - Proh superum fides! - inquit - quis hic homo est, tam ociter ex ignaro tanquam conscius acer redargutor effectus? Equidem reor eum credere que dicit, quasi melius post secula multa noverit que acta sunt, quam ego que presens. Erras profecto. Fredegundis hec fuit in Chilpericum, cuius erat speciosissima coniunx, et cuius ego, in alios moderatior quam tu in me sis, necem viri recitans, nomen honeste tacueram. Sed sine quo tendo deveniam. Ego, cum parvulo relicta filio, etsi multum preterite claritatis amiserim, qua possum industria regiam curo. - Tum ego inpatiens inquam: - Audiveram, Brunichildis, non ex Sigiberto et te Clotarium, ut aiebas, genitum, quin imo Childepertum; et ex eodem, mortuo, geminos tibi superfuisse nepotes: Theobertum atque Theodericum. - Illa vero: - Tu crede quod voles. Ego cepti sermonis seriem non omittam. Fit inde ut Theodericus, viri mei nepos, qui Burgundie preerat, indignatione concepta, fratrem suum Theobertum, Austrasie regem, filiosque cum coniuge ob illi paratas ab eis, ut ferebatur, insidias trucidaret. - Ego autem inquam: - Istud non aliter quam precedentia patiar: tuum hoc fuit scelus. Nescio autem unde tanta tibi suadendi vis fuerit. Sed quid dico? Magna potest cupido regnandi, qua credo urebaris nimium, ut inpune peccandi amplum spatium possideres. Sunt preterea in malum vires ingenii mulierum permaxime, quibus tu cum iam sepius inmunis hesisses, illas omittere nesciebas. - Tum illa: - Sine istanc credulitatem tuam, queso, et quorsum tot rebus predictis emersura sim specta. Post tempus Theodericus, facti penitens, dum quod male egerat in alium retorquere nititur, veneno perimitur, et filii gladio extinguntur. - Cui ego: - Illud profecto non inficiar: sic est (de morte loquor); sed quod omiseras ipse supplebo: in te tuum crimen obiecit, tu illud veneno gladioque purgasti. - Illa tunc, fecundius emittens lacrimas, inquit: - Me miseram, quia infelix sum! mendacem existimat iste. Dictum est: "Sic Fortuna facit: horum verbis aufert fidem quibus bona cetera abstulit". Ego autem quid dicam scio. - Et dum diu obiurasset atque negasset ac adversus veritatem, ut testantur alii, multa dixisset, quasi me tacentem in fidem verborum suorum traxisse existimasset, sermonem quem interruperam continuans secuta est: - Dum tot facinora, tot enormia in tam splendidos viros per regni proceres commissa vindictam exorarent aliquam, et illa iam grandiusculo peteretur Clotario, perquiritur tantarum cedium perpetrator. Ipsa quidem adhuc, etsi regis relicta, plurimum potens, multorum exacerbaveram invidiam, qua tracti, ut odium suum aliquando in ruinam meam depascerent, in me coniciunt omnia. Accusor filio; capior, et in pretorium trahor; et quo principes virique robustissimum cor habentes tremunt, femina et unico quod habebam subsidio spoliata, rem dicere cogor, non iudicibus coram, quorum interest partium iura equa lance servare, verum accusatoribus. Quis nedum femina, inter tot Francigenas hyspana, vidua, a filio non relicta tantum sed captivata, ius ab hostibus decerpat? Quid plura? Adversus excusationes meas, falsis testibus coniecturis falsis aliisque plurimis infandis probationibus vincor. Inducitur puer facile in scelus permaximum; et iussu suo proceribus regni, imo inimicis meis, committitur, provocatione sublata, ut suo ritu in me innocuam pro scelerum qualitate dictetur sententia. Heu miseram me! Non pectus ex quo prima sumpserat alimenta, non venter quo illum gestaveram, non matris etiam apud inmanes barbaros venerabile nomen, non illum lacrime movere mee, non querule voces suam gratiam atque misericordiam inplorantes, quin, dum more integerrimi viri puer inmotum teneret propositum, dura nimium sententia dictaretur, atque, me audiente et frustra reprobante, prolata cum esset, ex regina tanquam popularis muliercula, duris carnificum manibus trador, qui, omni spectante populo et hi potissime coram quibus insignita regiis, multis comitata nobilibus, incesseram sepius, veterem obliti reverentiam, iniectis in vestes manibus, me vi illas extorsere nudantes. O mirum! Que Fortune vires! Dum meo commodo oculos continere nequeo, nullas pietate mei in quoque lacrimas vidi, me monstrari digito, et hiulcis oculis de me expectare peiora multos percepi; quod etsi clausis oculis aliquando vitassem, aures claudere non poteram quin, etiam inter lictorum strepitum, multos obloquentes in augmentum mei doloris audirem. Quid multis insto? Seminuda in turpissimam mortem rapior. Nam pede uno et manu altera crinibusque caudis validorum equorum alligata atque decerpenda permittor, et, dum in varia tenderent equi, membratim distrahor, sanguine fedans cunta; et sic inter cruciatus inportabiles expiravi animam per omne scissum corpus emittens. - Dixerat. Ego quidem illi obsequiosus factus sum. Scribens, fateor, non satis digno testimonio usus; et ideo, siquid minus verum reperiri contingat, imputetur importunitati instantissime exorantis.