B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XCV.
DE SABINA POPPEA, NERONIS CONIUGE.

     Sabina Poppea romana et illustris fuit femina, T. Ollii, non equidem extreme nobilitatis viri, filia; quanquam non ex eo nomen sumpserit, sed a materno avo Poppeo Sabino, viro inclito atque triunphalis decoris et consulatu insigni. Nec illi cetere muliebres defuissent dotes, si honestus affuisset animus.
     Fuit enim formositatis invise, et matri - suis annis ceteras romanas pulchritudine excedenti - persimilis. Preterea erat illi sermo blandus, et laudabili sonorus dulcedine; ingenium egregium atque versatile, si eo honestis artibus fuisset usa. Mosque illi fuit assiduus palam modestiam preferre, clam autem uti lascivia, comune mulierum crimen. Et cum illi rarus esset in publicum egressus, arte tamen non caruit. Nam, cum intellexisset callida mulier intuitu oris sui multitudinem et primores potissime delectari, semper eius parte velata egressa est; non quidem ut absconderet quod concupisci desiderabat, verum ne intuentium oculos liberali nimium demonstratione satiaret, sed potius quod occultaverat velo videndi desiderium linqueret.
     Et ne per mores omnes suos discurram, cum nunquam fame parceret, eo libidinem flectebat suam quo paratior ostendebatur utilitas, nullum faciens inter maritos mechosque discrimen. His insignita notis, femina obsequentem satis fortunam habuit. Nam, cum sibi abunde facultates ad gloriam generis sustinendam suppeterent, primo Rufo Crispo romano equiti nupsit. Et cum iam ex eo peperisset filium, suggestu Othonis, iuventute luxuque valentis potentisque Neronis contubernio, eidem adhesit adultera, nec diu et coniunx effecta est. Sane is, seu amoris fervore minus cautus, seu iam nequiens petulce mulieris tolerare mores et ob id eam in Neronis coneupiscentiam trahere conaretur, seu sic exigente fortuna Poppee, e convivio Cesaris surgens, auditus dictitare consueverat se ad illam rediturum cui a superis omnis penitus fuisset concessa nobilitas elegantia morum et divina formositas, in qua consisterent omnium vota mortalium atque gaudia voluptatesque felicium. Quibus facile irritata Neronis libido, adinventa non longa cunctatione per intermedios adeundi via, in amplexus principis volens cupiensque devenit. Nec multum distulit, et artificiosis femine delinimentis adeo irretitus est Nero, ut arbitraretur ea esse verissima que dictitare consueverat Otho. Quod cum nosceret sagacissima mulier, dissimulans quod optabat, captato tempore, fictis perfusa lacrimis, aiebat aliquando se amorem suum omnino quo cupiebat inferre non posse, cum et ipsa Othoni coniugali iure obnoxia esset; et principem teneri gratia Attis, ancillule pelicis, advertebat. Ex quibus secutum est ut Otho, sub specie honoris amotus, prefectus Lusitanie provincie micteretur, et Attis excluderetur omnino. Inde in Agrippinam, principis matrem, invehi cepit Poppea, dicens aliquando principem nedum imperio sed nec libertate gaudere, eum esse pupillum, et tutricis arbitrio trahi. Quibus obstante nemine ob odium fere omnhim in superbiam Agrippine, actum est ut Neronis iussu misera mater violenta morte subtraheretur, et paulatim subtraherentur emuli plures, Tigillino opitulante castrorum prefecto. Tandem cum principem in sui dilectionem ardentissimum cerneret, et obstacula desiderii sui cuncta fore sublata, in coniugium Neronis explicare retia cepit. Et cum illi iam peperisset filiam unicam, Memmio Regulo et Virginio Rufo consulibus, quam summo cum gaudio Nero susceperat, eamque Augustam Poppeam nuncuparat, iam audaci oratione instare cepit, dicens nemini geminam concessisse noctem quin evestigio sequeretur connubium, neque se fore degenerem, et fecunditate uteri atque formositate corporis imperatoris mereri nuptias. Et cum iam flagrantem principem in desiderium traxisset connubii, primo Octavia coniunx, olim Claudii Cesaris filia, in Pandateriam insulam innocua relegata est; et demum, vigesimo etatis sue anno, inpulsu Poppee Nerone mandante occisa, et Poppea Cesari iuncta coniugio. Sed non diu longis artibus quesito atque potito culmine gavisa est. Nam, pregnans iterum facta, fortuita Neronis ira calce percussa, diem obiit. Cuius aboleri corpus igne romano more Nero prohibuit, sed exterorum regum ritu magnifica exequiarum pompa deferri publice iussit, illudque refertum odoribus Iuliorum tumulo condi. Ipse autem pro rostris illam, et potissime formositatis precipue, longa et accurata oratione laudavit, non nulla fortune seu nature dona, quibus insignita erat, loco clarissimarum virtutum illi attribuens.
     Erat michi inter has Poppee fortunas quid dicerem in molliciem nimiam, in blanditias, petulantiam, lacrimasque mulierum, certissimum atque perniciosissimum virus credentium animorum, sed ne viderer satyram potius quam hystoriam recitasse omictendum censui.