B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XCVI.
DE TRIARIA, LUCII VITELLII CONIUGE.

     Triaria, mulier nullo alio sui generis splendore cognita nisi quia Lucii Vitellii, fratris Auli Vitellii Romanorum principis, coniunx fuit. Cuius seu ob fervidum in virum amorem, seu ob insitam animo natura atrocitatem, tanta fuit ferocitas, quod ob adversum muliebribus morem memoratu digna visa sit. Discordantibus igitur ob principatum Vitellio Cesare atque Vespasiano, actum est ut, cum intrassent Tarracinam, Volscorum oppidum, non nulli gladiatores sub Iuliano quodam duce, et remiges etiam plures romane classis haud longe a Circeo monte sub Apollenario prefecto morantis, et ab his cum Vespasiano sentientibus per negligentiam et socordiam teneretur, servi cuiusdam indicio factum est ut nocte illam Lucius intraret. Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro seviret, Triaria, que per noctem secuta virum civitatem intraverat, in coniugis victoriam avida, accinta gladio et vitellianis inmixta militibus, nunc huc nunc illuc per medias noctis tenebras inter clamores dissonos et discurrentia tela sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris severitatis omictendo, irruebat in miseros adeo ut, recuperato oppido, crudeliter nimium atque superbe in hostes egisse relatum sit. Ingentes insano pectore coniugalis amoris sunt vires. Nulla illis, dum modo viri gloria extollatur, formido; nulla pietatis memoria; nulla feminei sexus erubescentia; nulla temporum qualitatis existimatio. Potuit Triaria in decus viri omnia facili labore subire que nedum feminas, quibus - ut plurimum - mos est etiam diurno muris murmure in sinu coniugis exanimari, sed robustos iuvenes atque bellicosos horrore solent quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit hec in arma nocturna mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueverint, seu exitiose sint seu celebres, sole mortalium pectora subire virtutes? Ego quidem reor, quanquam a memoria sublata sint, longe aliis meritis spectabilem fuisse Triariam.