B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XCIV.
DE POMPEIA PAULINA, SENECE CONIUGE.

     Pompeia Paulina Lucii Annei Senece, preceptoris Neronis, inclita fuit coniunx; utrum autem romana an alienigena fuerit legisse non recolo. Attamen, dum spiritus eius generositatem intueor, credidisse malim romanam fuisse potius quam forensem. Cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen piissimi eius amoris in virum exemplo illustrium virorum testimonio non caremus. Credidere quidem ex honestissimis illius evi hominibus quam plurimi sevitia Neronis potius quam crimine Senece eum Senecam, senem atque celeberrimum virum, pisoniane coniurationis labe notatum, si labes iure dici potest in tyramnum agere quid adversum. Qua sub umbra ob vetus imo ob innatum in virtutes odium, ab ipso Nerone seviendi in Senecam via comperta est. Esto arbitrati quidam sint inpulsu Poppee atque Tigillini unicum imperatori crudelitatis consilium eo itum sit, ut indiceretur per centurionem Senece ut sibi mortem deligeret. Quem cum se ad executionem accingentem vidisset Paulina, sepositis consolatoriis viri ad vitam blanditiis quibus hortabatur, castissimi amoris inpulsu mortem, et illud idem mortis genus, forti animo capessere una cum coniuge disposuit, ut quos iunctos honesta vita tenuerat iunctos mors una dissolveret. Et cum inpavida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum viro ad effundendum spiritum venas aperuisset, iussu principis, cuius in eam nullum erat particulare odium ad opprimendam, paululum infamiam innate crudelitatis renitens, a servis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima plurimum vitalis spiritus emisisse cum viro. Tandem, cum paucis annis viri memoriam laudabili viduitate servasset, cum aliter non posset, nomine saltem Senece coniunx clausit diem.
     Quid, preter amoris dulcedinem et conspicuum pietatis insigne ac venerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset mulieri optime malle honeste si potuisset cum sene coniuge mori, quam vitam - ut plurimum faciunt - femine secundis nuptiis non absque erubescentia ineundis servare? Etenim in maximum matronalis pudicitie dedecus non nullis his diebus non dicam secundum aut tertium, quod omnibus fere comune est, sed sextum septimum et octavum, si casus emerserit, inire connubium adeo familiare est et novorum virorum thalamis inferre faces, ut videantur morem meretriculis abstulisse, quibus consuetudo est noctando novos sepissime mutare concubitus; nec alio subeunt vultu iugalia sepius iterata iura, quam si persanctissimum honestati prestarent obsequium. Equidem non satis certum est an ex lupanari cellula an ex premortui viri thalamo tales exire dicende sint; nec dubitem suspicandum quis agat aut inhonestius intrans aut stultius introducens. Heu miseri, quo nostri corruere mores! Consuevere veteres, quibus erat pronus in sanctitatem animus, ignominiosum arbitrari nedum septimas sed secundas inisse nuptias, nec posse de cetero tales honestis iure miscere matronis. Hodierne longe aliter; nam libidinosam pruriginem reticentes suam, formosiores carioresque se existimant quoniam, crebris sponsalitiis viduitatis superata fortuna, totiens placuerint maritis variis.