B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


LXII.
DE CLAUDIA, VESTALI VIRGINE.

     Claudiam, vestalem virginem, digne ex Romanorum generoso sanguine procreatam crediderim, dum intueor insignem pietatem eius in patrem. Pompa quippe spectabili pre se ex senatus consulto triunphum pater agebat, frequenti Romanorum spectante plebe, cum se tribunorum plebis unus, ob privatam simultatem in eum non aliter quam in male meritum prorumpens, dedit in medium et insolenti, more tribunitio, audacia violentas manus in triunphantem iniciens, eum de curru evolvere conatus est. Quod cum inter spectantes Claudia virgo conspiceret, illico urgente pietate commota, tristis et oblita sexus honestatisque victarum quibus obtecta erat, pati non potuit; quin imo, repente medias inter catervas inpetuosa prorumpens, et sibi audaci nisu cedere turbam cogens, inter tribuni arrogantiam et patris gloriam se indefesso robore inmiscuit; et quibuscunque ausis factum sit, amoto tribuno, liberum in Capitolium patri concessit ascensum.
     O dulcis amor! o infracta pietas! Quid credemus vires imbecilli corpori prestitisse virginis, quid religionis oblivionem iniecisse, preter eum cernere iniuria opprimi quem meminerat infantie sue educatorem, et piis delenitorem blanditiis, votorum in suam salutem exhibitorem, noxiorum amotorem omnium, et provectioris etatis instructorem?
     Sed - ut de hoc satis dictum sit - queso: quis ob hoc tumultuantibus hominibus sanctimonialem inmixtam virginem de inhonestate redarguet? Quis temerariam dicet? Quis tanquam in tribunitiam potestatem ausam iure damnabit? Cum adeo pulchrum atque memorabile pietatis opus in tutandum patrium decus egerit, ut etiam robustissimus iuvenis acriori animo fecisse nequiverit? Equidem non inmerito dubitem quis spectabiliorem triunphum: an pater in Capitolium traxerit, an nata in edem reportaverit Veste.