B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


LIV.
DE MEGULIA «DOTATA».

     Meguliam, quam Romani veteres cognominavere «Dotatam», romanam fuisse feminam atque nobilem reor, rudi illo atque - ut ita dixerim - sancto evo, quo nondum ex ulnis paupertatis altricis optime Quirites in splendores asyaticos et magnorum regum gazas ea neglecta proruperant, illustrem habitam. Que quidem hoc «Dotate» consecuta cognomen est, ut arbitror, magis maiorum suorum prodigalitate quam aliquo sui operis merito. Nam, datis in dotem viro quingentis milibus eris, adeo monstruosum illo seculo visum est, ut danti sit «Dotate» cognomen inditum, et per multa perseveratum tempora in tantum ut, siquid preter consuetum civium morem doti superadderetur cuiquam virgini, confestim et ipsa «Dotata Megulia» diceretur.
     O bona simplicitas! o laudanda paupertas! Quod tu monstruosum - et merito - arbitrari faciebas, ridiculum videretur lascivie hodierne. In tantum enim mensuram undique rerum excessimus, ut vix cerdo, vix lignarius faber, vix mercennarius lixa vel villicus ob tam parvam stipem comperies qui domum velit uxorem inducere. Nec mirum: etiam plebeie muliercule reginarum coronas, aureas fibulas et armillas et insignia reliqua ascripsere sibi; eis non dicam inverecunde, sed superbe utuntur. Hei michi! Nescio utrum dixerim: sic ampliati sunt animi dum nobis invicem nimium cedimus, an potius - quod verissimum arbitror - nostro crimine sic exculta vitia sunt, ambitiones et inexplebilia mortalium vota.