|
|
-
- D e m u l i e r i b u s c l a r i s
- ________________________________________________
L.
DE LEENA, MERETRICE.
Leenam grecam arbitror fuisse feminam; quam etsi minus fuerit pudica, bona tamen honestarum matronarum atque reginarum illustrium pace inter claras feminas descripsisse velim. Nam, ut in superioribus dictum est, claras ob quodcunque facinus mulieres non pudicas tantum apponere pollicitus sum. Insuper, adeo virtuti obnoxii sumus, ut non solum quam insigni loco consitam cernimus elevemus, sed et obrutam tegmine turpi in lucem meritam conari debemus educere. Est enim ubique pretiosa, nec aliter fedatur scelerum contagione quam solaris radius ceno inficiatur inmixtus. Si ergo aliquando pectori detestabili offitio dedito eam infixam viderimus, ita detestari debemus officium, ut sue laudes non minuantur virtuti, cum tanto mirabilior digniorque in tali sit quanto ab eadem putabatur remotior. Quam ob rem non semper meretricum aspernanda memoria est; quin imo, dum ob aliquid virtutis meritum se fecerint memoratu dignas, latiori letiorique sunt preconio extollende, cum in eis hoc agat comperta virtus ut lascivientibus reginis ruborem incutiat, cum earum lubricos luxus excuset reginarum ignavia. Preterea, ut appareat non semper ingentes animos solum titulis illustribus connexos esse, et virtutem neminem dedignari volentem se, tam celebri mulierum cetui adnectenda est Leena, ut etiam in ea parte in qua strenue egit tanquam bene merita laudetur. Leena, igitur, turpi meretricio dedita, detestabili obsequio fecit ut eius origo ignoretur et patria. Hec tamen, regnante apud Macedonas Aminta, cum Armonius et Ariston egregii iuvenes seu ob liberandam patriam turpi subiectam tyramnidi seu ob aliam inpulsi causam Hyparcum immanem tyramnum occidissent, inter alios a successore tanquam gestorum conscia, eo quod eorum contubernio uteretur, capta est; et cum ad prodendos coniurationis conscios diris cogeretur suppliciis, secum lubrica mulier quantum esset sanctum ac venerabile nomen amicitie pia volvens consideratione, ne illi, ut sibi parceret, in aliquo violentiam inferret, primo diu ne diceret quod querebatur mira constantia animo imperavit suo. Tandem, convalescentibus cruciatibus et corporeis deficientibus viribus, timens virilis femina ne debilitata virtute corporea etiam enervaretur propositum, in robur maius excessit, egitque ut eque cum viribus et dicendi potestas auferretur, et acri morsu linguam precidit suam et expuit. Et sic, actu unico sed clarissimo, spem omnem a se noscendi quod exquirebatur tortoribus abstulit.
Quis dicet Leenam nisi Fortune crimine fornices inhabitasse? Profecto non eam norat qui feminas dixit id tacere quod nesciunt. Hei michi! Non nunquam lasciviens opulentia domus et parentum indulgentia nimia virgines deduxit in lubricum, quarum petulca facilitas, ni austerulis coherceatur frenis et a matribus potissime observantia retrahatur vigili, aliquando etiam non inpulsa labitur; et si lapsus a desperatione decoris honestatis pristine calcetur, a nullis demum viribus revocatur. Hac ego puto Leenam desidia corruisse, non nature malitia; et potissime dum virile eius robur circa cruciatus intueor. Quo equidem non minus, et muta prius et inde precisa eius lingua, splendoris consecuta est quam florida persepe oratione apud suos valens meruerit forsitan Demosthenes.
|
|