B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XXXII.
DE PENTHESILEA, REGINA AMAZONUM.

     Penthesilea virgo Amazonum regina fuit, et successit Orythie et Anthyopi reginis. Quibus tamen procreata parentibus non legi. Hanc aiunt, oris incliti spreto decore et superata mollicie feminei corporis, arma induere maiorum suarum aggressam; et auream cesariem tegere galea; ac latus munire faretra; et militari, non muliebri ritu currus et equos ascendere; seque pre ceteris preteritis reginis mirabilem exhibere viribus et disciplina ausa est. Cui nec ingenium validum defuisse constat, cum legatur securis usum, in seculum usque suum incognitum, eius fuisse compertum. Hec - ut placet aliquibus - audita troiani Hectoris virtute, invisum ardenter amavit; et cupidine in successionem regni inclite prolis ex eo suscipiendi, in tam grandem oportunitatem cum maxima suarum copia eius in auxilium adversus Graios facile provocata descendit. Nec eam clara grecorum principum perterruit fama, quin Hectori armis et virtute cupiens quam formositate placere, sepissime certamina frequentium armatorum intraret, et non nunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperire, et persepe arcu versas in fugam turmas pellere, et tot tamque grandia viriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Hectorem in admirationem sui deduceret. Tandem dum in confertissimos hostes virago hec die preliaretur una, seque ultra solitum tanto amasio dignam ostenderet, multis ex suis iam cesis, letali suscepto vulnere, miseranda medios inter Grecos a se stratos occubuit. Alii vero volunt eam Hectore iam mortuo applicuisse Troiam, et ibidem - ut scribitur - acri in pugna cesam.
     Essent qui possent mirari mulieres, quantumcunque armatas, in viros unquam incurrere ausas, ni admirationem subtraheret quoniam usus in naturam vertatur alteram, quo hec et huiusmodi longe magis in armis homines facte sunt, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et ociositas et voluptas vertit in feminas seu lepores galeatos.