B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XV.
DE NYOBE, REGINA THEBANORUM.

     Nyobes, fere vulgo inter egregias notissima mulier, cum vetustissimi atque famosissimi Frigiorum regis Tantali nata fuisset, et Pelopis soror, nupsit Anphyoni, Tebarum regi ea tempestate clarissimo, tam quia Iovis proles quam quia precipua valeret facundia, et ex eo, perseverante regni gloria, septem peperit filios et filias totidem. Sane quod sapienti profuisse debuerat, superbienti fuit exitium. Nam tam splendore conspicue prolis quam maiorum suorum fulgore elata, etiam in numina obloqui ausa est. Erant equidem iussu Manthonis, Thyresie vatis filie, solliciti dierum una Thebani circa sacrum Latone matris Apollinis et Dyane, veteri superstitione venerandis numinibus, cum quasi agitata furiis, circumsepta natorum acie et regiis insignita notis, prosiluit in medium Nyobes, clamitans quenam illa esset Thebanorum dementia Latone sacra disponere; et exteram feminam Cey tytanis genitam, duos tantum adulterio conceptos enixam filios, sibi, eorum regine, preponere, rege Tantalo nate, et que XIV eis videntibus illis ex coniuge peperisset genitos; sibique, tanquam digniori, cerimonias illas deberi. Tandem, parvo temporis tractu, factum est ut, ea vidente, letali peste nati omnes, pulchra iuventute florentes, infra breve spatium assummerentur usque ad unum; et Anphyon, quod ex patre XIIII filiorum repente orbus effectus esset, dolore inpellente, manu propria gladio transfoderetur; existimantibus Thebanis hec ira superum ulciscentium numinis iniuriam contigisse. Nyobes autem, tot funeribus superstes, vidua mestaque in tam grandem atque obstinatam taciturnitatem devenit, ut potius inmobile saxum videretur quam femina. Quam ob causam a poetis postmodum fictum est eam apud Sypilum, ubi sepulti fuerant filii, in lapideam statuam fuisse conversam.
     Durum est et odiosum plurimum superbos non dicam tolerare, sed spectare homines; mulieres autem fastidiosum et inportabile, cum illos ferventis animi - ut plurimum - natura produxerit, has vero mitis ingenii et remisse virtutis, lautitiis potius quam imperiis aptas, produxit. Quam ob rem mirabile minus si in elatas Dei proclivior ira sit et iudicium sevius, quotiens eas sue debilitatis contingat excedere terminos, ut insipiens Nyobes fecit, Fortune lusa fallacia, et ignara quoniam ample prolis parentem fore, non virtutis parientis sed nature opus esse, in se celi benignitatem flectentis. Satis igitur illi, imo debitum erat Deo ex concessis egisse gratias, quam sibi divinos qualescunque honores quesisse, tanquam sui fuisset operis tam numerosam prolem atque conspicuam peperisse. Que dum superbe potius quam prudenter operata est, egit ut infortunium viva fleret, et post multa secula suum nomen posteritati foret exosum.