B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


XXXVIII.
DE CIRCE, SOLIS FILIA.

     Circes, cantationibus suis in hodiernum usque famosissima mulier, ut poetarum testantur carmina, filia fuit Solis et Perse nynphe, Occeani filie, sororque Oethe Colcorum regis. Solis, ut arbitror, ideo filia dicta quia singulari floruerit pulchritudine, seu quia circa notitiam herbarum fuerit eruditissima, vel potius quia prudentissima in agendis. Que omnia Solem, variis habitis respectibus, dare nascentibus mathematici arbitrantur. Quo autem pacto, relictis Colcis, Italiam petierit minime legisse memini. Eam Etheum, Volscorum montem, quem de suo nomine dicimus in hodiernum usque Circeum, incoluisse omnes testantur historie; et cum nil preter poeticum legatur ex hac tam celebri muliere, recitatis succincte poeticis, quo prestabitur ingenio mentem excutiemus credentium.
     Volunt igitur ante alia quoscunque nautas, seu ex proposito seu tempestatis inpulsu ad dicti montis - olim insule - litora applicantes, huius artibus cantatis carminibus seu infectis veneno poculis, in feras diversarum specierum fuisse conversos; et hos inter vagi Ulixis fuisse sotios, eo Mercurii mediante consilio servato. Qui, cum evaginato gladio mortem minaretur venefice, socios reassumpsisse in formam redactos pristinam, et per annum contubernio usus eiusdem, ex ea Thelegonum suscepisse filium dicunt, et ab ea plenum consilii discessisse. Quo sub cortice hos existimo latere sensus. Sunt qui dicant hanc feminam haud longe a Caieta, Campanie oppido, potentissimam fuisse viribus et sermone, nec magni facientem, dum modo aliquid consequeretur optatum, a nota illesam servasse pudicitiam; et sic multos ex applicantibus litori suo blanditiis et ornatu sermonis non solum in suas illecebras traxisse, verum alios in rapinam et pyrraticam inpulisse, non nullos omni honestate postposita ad exercenda negotia et mercimonia dolis incitasse, et plures ob sui singularem dilectionem in superbiam extulisse. Et sic hi, quibus infauste mulieris opera humana subtracta videbatur ratio, eos ab eadem in sui facinoris feras merito crederetur fuisse conversos. Ex quibus satis comprehendere possumus, hominum mulierumque conspectis moribus, multas ubique Cyrces esse, et longe plures homines lascivia et crimine suo versos in beluas. Ulixes autem, Mercurii consilio predoctus, prudentem virum satis evidenter ostendit, quem adulantium nequeunt laqueare decipule, quin imo et documentis suis laqueatos persepe solvit a vinculo. Reliquum satis patet ad hystoriam pertinere, qua constat Ulixem aliquandiu permansisse cum Circe.
     Fertur preterea hanc eandem feminam Pici, Saturni filii, Latinorum regis, fuisse coniugem, eumque augurandi docuisse scientiam, et ob zelum quia Pomonam ninpham adamaret, eum in avem sui transformasse nominis. Erat enim illi domesticus picus avis, ex cantu cuius et motibus summebat de futuris augurium; et quia secundum actus pici vitam duceret, in picum versus dictus est. Quando seu quo mortis genere aut ubi hec defuncta sit Circes, compertum non habeo.