|
|
-
- D e e n t e e t e s s e n t i a
C a p i t u l u m I I I
- ____________________________________________________
- Viso igitur quid significetur nomine essentiae in substantiis compositis, videndum est quomodo se habeat ad rationem generis et speciei et differentiae. quia autem id, cui convenit ratio generis vel speciei vel differentiae, praedicatur de [5] hoc singulari signato, impossibile est quod ratio universalis, scilicet generis vel speciei, conveniat essentiae secundum quod per modum partis significatur, ut nomine humanitatis vel animalitatis. et ideo dicit Avicenna (Av. met. 5, cap. 6) quod rationalitas [10] non est differentia, sed differentiae principium; et eadem ratione humanitas non est species, nec animalitas genus. similiter etiam non potest dici quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae, secundum quod est quaedam res exsistens extra [15] singularia, ut Platonici ponebant, quia sic genus et species non praedicarentur de hoc individuo; non enim potest dici quod Socrates sit hoc quod ab eo separatum est; nec iterum illud separatum proficeret in cognitionem huius singularis. et [20] ideo relinquitur quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae, secundum quod significatur per modum totius, ut nomine hominis vel animalis, prout implicite et indistincte continet totum hoc, quod in individuo est. [25]
Natura autem vel essentia sic accepta potest dupliciter considerari: uno modo, secundum rationem propriam, et haec est absoluta consideratio ipsius. et hoc modo nihil est verum de ea nisi quod convenit sibi secundum quod huiusmodi. [30] unde quicquid aliorum attribuatur sibi, falsa est attributio. verbi gratia, homini in eo quod est homo convenit rationale et animal et alia, quae in definitione eius cadunt. album vero aut nigrum vel quicquid huiusmodi, quod non est de ratione [35] humanitatis, non convenit homini in eo quod homo. unde si quaeratur utrum ista natura sic considerata possit dici una vel plures, neutrum concedendum est, quia utrumque est extra intellectum humanitatis et utrumque potest sibi accidere. [40] si enim pluralitas esset de intellectu eius, nunquam posset esse una, cum tamen una sit secundum quod est in Socrate. similiter si unitas esset de ratione eius, tunc esset una et eadem Socratis et Platonis, nec posset in pluribus plurificari. alio [45] modo consideratur secundum esse quod habet in hoc vel in illo: et sic de ipsa aliquid praedicatur per accidens ratione eius, in quo est, sicut dicitur quod homo est albus, quia Socrates est albus, quamvis hoc non conveniat homini in eo quod [50] homo.
Haec autem natura habet duplex esse: unum in singularibus et aliud in anima, et secundum utrumque consequuntur dictam naturam accidentia. et in singularibus etiam habet multiplex esse [55] secundum singularium diversitatem. et tamen ipsi naturae secundum suam primam considerationem, scilicet absolutam, nullum istorum esse debetur. falsum enim est dicere quod essentia hominis in quantum huiusmodi habeat esse in hoc singulari, [60] quia si esse in hoc singulari conveniret homini in quantum est homo, nunquam esset extra hoc singulare. similiter etiam si conveniret homini in quantum est homo non esse in hoc singulari, nunquam esset in eo: sed verum est dicere [65] quod homo, non in quantum est homo, habet quod sit in hoc singulari vel in illo aut in anima. ergo patet quod natura hominis absolute considerata abstrahit a quolibet esse, ita tamen quod non fiat praecisio alicuius eorum. et haec natura [70] sic considerata est quae praedicatur de individuis omnibus.
Non tamen potest dici quod ratio universalis conveniat naturae sic acceptae, quia de ratione universalis est unitas et communitas. naturae autem [75] humanae neutrum horum convenit secundum absolutam suam considerationem. si enim communitas esset de intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas inveniretur communitas. et hoc falsum est, quia in Socrate [80] non invenitur communitas aliqua, sed quicquid est in eo est individuatum. similiter etiam non potest dici quod ratio generis vel speciei accidat naturae humanae secundum esse quod habet in individuis, quia non invenitur in individuis natura [85] humana secundum unitatem, ut sit unum quid omnibus conveniens, quod ratio universalis exigit. relinquitur ergo quod ratio speciei accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in intellectu. [90]
Ipsa enim natura humana in intellectu habet esse abstractum ab omnibus individuantibus, et ideo habet rationem uniformem ad omnia individua, quae sunt extra animam, prout aequaliter est similitudo omnium et ducens in omnium [95] cognitionem in quantum sunt homines. et ex hoc quod talem relationem habet ad omnia individua, intellectus adinvenit rationem speciei et attribuit sibi. unde dicit Commentator in principio De anima quod «intellectus est qui agit [100] universalitatem in rebus» (Averroes de anima 1, com. 8). hoc etiam Avicenna (Av. met. 5, cap. 1-2) dicit in sua Metaphysica. et quamvis haec natura intellecta habeat rationem universalis secundum quod comparatur ad res extra animam, quia est una similitudo omnium, tamen secundum quod [105] habet esse in hoc intellectu vel in illo est quaedam species intellecta particularis. et ideo patet defectus Commentatoris in III De anima; (Averroes de anima 3, com. 5), qui voluit ex universalitate formae intellectae unitatem intellectus in omnibus hominibus concludere, quia non est [110] universalitas illius formae secundum hoc esse quod habet in intellectu, sed secundum quod refertur ad res ut similitudo rerum, sicut etiam, si esset una statua corporalis repraesentans multos homines, constat quod illa imago vel species statuae [115] haberet esse singulare et proprium secundum quod esset in hac materia, sed haberet rationem communitatis secundum quod esset commune repraesentativum plurium.
Et quia naturae humanae secundum suam [120] absolutam considerationem convenit quod praedicetur de Socrate, et ratio speciei non convenit sibi secundum suam absolutam considerationem, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam secundum esse, quod habet in intellectu, ideo nomen [125] speciei non praedicatur de Socrate, ut dicatur: Socrates est species, quod de necessitate accideret, si ratio speciei conveniret homini secundum esse, quod habet in Socrate, vel secundum suam considerationem absolutam, scilicet in quantum est homo. [130] quicquid enim convenit homini in quantum est homo praedicatur de Socrate.
Et tamen praedicari convenit generi per se, cum in eius definitione ponatur. praedicatio enim est quiddam, quod completur per actionem [135] intellectus componentis et dividentis, habens fundamentum in re ipsa unitatem eorum, quorum unum de altero dicitur. unde ratio praedicabilitatis potest claudi in ratione huius intentionis, quae est genus, quae similiter per actum intellectus [140] completur. nihilominus tamen id, cui intellectus intentionem praedicabilitatis attribuit, componens illud cum altero, non est ipsa intentio generis, sed potius illud, cui intellectus intentionem generis attribuit, sicut quod significatur hoc nomine [145] animal.
Sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad rationem speciei, quia ratio speciei non est de iis, quae conveniunt ei secundum absolutam suam considerationem, neque est de accidentibus, [150] quae consequuntur ipsam secundum esse, quod habet extra animam, ut albedo et nigredo, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam secundum esse, quod habet in intellectu. et per hunc modum convenit etiam sibi ratio generis vel differentiae. [155]
|
|