B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


D e   e n t e   e t   e s s e n t i a

C a p i t u l u m   I

____________________________________________________


     Quia vero ex compositis simplicium cognitionem accipere debemus et ex posterioribus in priora devenire, ut, a facilioribus incipientes, convenientior fiat disciplina, ideo ex significatione entis ad significationem essentiae procedendum est. [15]
     Sciendum est igitur quod, sicut in V Metaphysicae (Arist. met. 1017a, 22 sqq.) Philosophus dicit, ens per se dupliciter dicitur: uno modo quod dividitur per decem genera, alio modo quod significat propositionum veritatem. horum autem differentia est quia [5] secundo modo potest dici ens omne illud, de quo affirmativa propositio formari potest, etiam si illud in re nihil ponat. per quem modum privationes et negationes entia dicuntur: dicimus enim quod affirmatio est opposita negationi et quod [10] caecitas est in oculo. sed primo modo non potest dici ens nisi quod aliquid in re ponit. unde primo modo caecitas et huiusmodi non sunt entia.
     Nomen igitur essentiae non sumitur ab ente secundo modo dicto, aliqua enim hoc modo [15] dicuntur entia, quae essentiam non habent, ut patet in privationibus; sed sumitur essentia ab ente primo modo dicto. unde Commentator (Averroes in met. 5, com. 4) in eodem loco dicit quod ens primo modo dictum est quod significat essentiam rei. et quia, ut [20] dictum est, ens hoc modo dictum dividitur per decem genera, oportet ut essentia significet aliquid commune omnibus naturis, per quas diversa entia in diversis generibus et speciebus collocantur, sicut humanitas est essentia hominis, [25] et sic de aliis.
     Et quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est hoc quod significatur per definitionem indicantem quid est res, inde est quod nomen essentiae a Philosophis in nomen [30] quiditatis mutatur. et hoc est etiam quod Philosophus frequenter nominat quod quid erat esse, id est hoc per quod aliquid habet esse quid. dicitur etiam forma secundum quod per formam significatur certitudo uniuscuiusque rei, [35] ut dicit Avicenna in II Metaphysicae suae (Av. met. 2, 2 et 1, 6). hoc etiam alio nomine natura dicitur, accipiendo naturam secundum primum modum illorum quattuor, quos Boethius in libro De duabus naturis (Boeth. de pers. et duab. nat. , cap. 1) assignat: secundum scilicet quod natura dicitur [40] omne illud quod intellectu quoquo modo capi potest. non enim res est intelligibilis nisi per definitionem et essentiam suam. et sic etiam Philosophus dicit in V Metaphysicae (Arist. met. 1015a, 11-13) quod omnis substantia est natura. tamen nomen naturae hoc [45] modo sumptae videtur significare essentiam rei, secundum quod habet ordinem ad propriam operationem rei, cum nulla res propria operatione destituatur. quiditatis vero nomen sumitur ex hoc, quod per definitionem significatur. sed [50] essentia dicitur secundum quod per eam et in ea ens habet esse.
     Sed quia ens absolute et primo dicitur de substantiis et per posterius et quasi secundum quid de accidentibus, inde est quod etiam essentia [55] proprie et vere est in substantiis, sed in accidentibus est quodammodo et secundum quid. substantiarum vero quaedam sunt simplices et quaedam compositae, et in utrisque est essentia; sed in simplicibus veriori et nobiliori modo, [60] secundum quod etiam esse nobilius habent: sunt enim causa eorum quae composita sunt, ad minus substantia prima simplex, quae Deus est. sed quia illarum substantiarum essentiae sunt nobis magis occultae, ideo ab essentiis substantiarum [65] compositarum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina.