B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


D e   e n t e   e t   e s s e n t i a

P r o l o g u s

____________________________________________________


     Quia parvus error in principio magnus est in fine, secundum Philosophum in I Caeli et mundi (Arist. de cael. 271b, 8 sqq.), ens autem et essentia sunt quae primo intellectu concipiuntur, ut dicit Avicenna in principio suae Metaphysicae (Av. met. 1, 6), ideo ne ex eorum ignorantia errare [5] contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentiae et entis significetur et quomodo in diversis inveniatur et quomodo se habeat ad intentiones logicas, scilicet genus, speciem et differentiam. [10]