BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

De unitate intellectus

contra Averroistas

 

Capitulum II

 

________________________________________________________________

 

 

 

II

De relatione intellectus possibilis ad hominem

secundum alios Peripateticos

 

Nunc autem considerare oportet quid alii Peripatetici de hoc ipso senserunt. Et accipiamus primo verba Themistii in Commento de anima, ubi sic dicit «Intellectus iste quem dicimus in potentia magis est anime connaturalis», scilicet quam agens; «dico autem non omni anime, sed solum humane. Et sicut lumen potentia visui et potentia coloribus adveniens actu quidem visum fecit et actu colores, ita et intellectus iste qui actu non solum ipsum actu intellectum fecit, sed et potentia intelligibilia actu intelligibilia ipse instituit». Et post pauca concludit «Quam igitur rationem habet ars ad materiam, hanc et intellectus factivus ad eum qui in potentia. Propter quod et in nobis est intelligere quando volumus. Non enim est ars materie exterioris, sed investitur toti potentia intellectui qui factivus; ac si utique edificator lignis et erarius eri non ab extrinseco existeret, per totum autem ipsum penetrare potens erit. Sic enim et qui secundum actum intellectus intellectui potentia superveniens unum fit cum ipso».

Et post pauca concludit «Nos igitur sumus aut qui potentia intellectus, aut qui actu. Siquidem igitur in compositis omnibus ex eo quod potentia et ex eo quod actu, aliud est hoc et aliud est esse huic, aliud utique erit ego et michi esse. Et ego quidem est compositus intellectus ex potentia et actu, michi autem esse ex eo quod actu est. Quare et que meditor et que scribo, scribit quidem intellectus compositus ex potentia et actu, scribit autem non qua potentia sed qua actu; operari enim inde sibi derivatur». Et post pauca adhuc manifestius «Sicut igitur aliud est animal et aliud animali esse, animali autem esse est ab anima animalis, sic et aliud quidem ego, aliud autem michi esse. Esse igitur michi ab anima et hac non omni; non enim a sensitiva, materia enim erat fantasie; neque rursum a fantastica, materia enim erat potentia intellectus; neque eius qui potentia intellectus, materia enim est factivi. A solo igitur factivo est michi esse». Et post pauca subdit «Et usque ad hunc progressa natura cessavit, tamquam nichil habens alterum honoratius cui faceret ipsum subiectum. Nos itaque sumus activus intellectus».

Et postea reprobans quorundam opinionem dicit «Cum predixisset, scilicet Aristotiles, in omni natura hoc quidem materiam esse, hoc autem quod materiam movet aut perficit, necesse ait et in anima existere has differentias, et esse aliquem hunc talem intellectum in omnia fieri, hunc talem in omnia facere. In anima enim ait esse talem intellectum et anime humane velut quandam partem honoratissimam». Et post pauca dicit «Ex eadem etiam littera hoc contingit confirmare, quod putat, scilicet Aristotiles, aut nostri aliquid esse activum intellectum, aut nos».

Patet igitur ex premissis verbis Themistii, quod non solum intellectum possibilem, sed etiam agentem partem anime humane esse dicit, et Aristotilem ait hoc sensisse; et iterum quod homo est id quod est, non ex anima sensitiva ut quidam mentiuntur, sed ex parte intellectiva et principaliori.

Et Theophrasti quidem libros non vidi, sed eius verba introducit Themistius in Commento que sunt talia, sic dicens «Melius est autem et dicta Theophrasti proponere de intellectu potentia et de eo qui actu. De eo igitur qui potentia hec ait: Intellectus autem qualiter a foris existens et tamquam superpositus, tamen connaturalis? Et que natura ipsius? Hoc quidem enim nichil esse secundum actum, potentia autem omnia bene, sicut et sensus. Non enim sic accipiendum est ut neque sit ipse, litigiosum est enim, sed ut subiectam quandam potentiam sicut et in materialibus. Sed hoc a foris igitur, non ut adiectum, sed ut in prima generatione comprehendens ponendum».

Sic igitur Theophrastus, cum quesisset duo: primo quidem quomodo intellectus possibilis sit ab extrinseco, et tamen nobis connaturalis; et secundo que sit natura intellectus possibilis: respondit primo ad secundum quod est in potentia omnia, non quidem sicut nichil existens sed sicut sensus ad sensibilia. Et ex hoc concludit responsionem prime questionis, quod non intelligitur sic esse ab extrinseco quasi aliquid adiectum accidentaliter vel tempore precedente, sed a prima generatione, sicut continens et comprehendens naturam humanam.

Quod autem Alexander intellectum possibilem posuerit esse formam corporis, etiam ipse Averroys confitetur; quamvis, ut arbitror, perverse verba Alexandri acceperit, sicut et verba Themistii preter eius intellectum assumit. Nam quod dicit, Alexandrum dixisse intellectum possibilem non esse aliud quam preparationem que est in natura humana ad intellectum agentem et ad intelligibilia: hanc preparationem nichil aliud intellexit quam potentiam intellectivam que est in anima ad intelligibilia. Et ideo dixit eam non esse virtutem in corpore quia talis potentia non habet organum corporale, et non ex ea ratione, ut Averroys impugnat, secundum quod nulla preparatio est virtus in corpore.

Et ut a Grecis ad Arabes transeamus, primo manifestum est quod Avicenna posuit intellectum virtutem anime que est forma corporis. Dicit enim sic in suo libro De anima «Intellectus activus, id est practicus, eget corpore et virtutibus corporalibus ad omnes actiones suas; contemplativus autem intellectus eget corpore et virtutibus eius, sed nec semper nec omnino: sufficit enim ipse sibi per seipsum. Nichil autem horum est anima humana, sed anima est id quod habet has virtutes et, sicut postea declarabimus, est substantia solitaria, id est per se, que habet aptitudinem ad actiones, quarum quedam sunt que non perficiuntur nisi per instrumenta et per usum eorum ullo modo; quedam vero sunt quibus non sunt necessaria instrumenta aliquo modo».

Item, in prima parte dicit quod «anima humana est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis, secundum quod attribuitur ei agere actiones electione deliberationis, et adinvenire meditando, et secundum hoc quod apprehendit universalia». Sed verum est quod postea dicit et probat quod anima humana, secundum id quod est sibi proprium, id est secundum vim intellectivam, «non sic se habet ad corpus ut forma, nec eget ut sibi preparetur organum».

Deinde subiungenda sunt verba Algazelis sic dicentis «Cum commixtio elementorum fuerit pulcrioris et perfectioris equalitatis, qua nichil possit inveniri subtilius et pulcrius, tunc fiet apta ad recipiendum a datore formarum formam pulcriorem formis aliis, que est anima hominis. Huius vero anime humane due sunt virtutes: una operans et altera sciens», quam vocat intellectum, ut ex consequentibus patet. Et tamen postea multis argumentis probat, quod operatio intellectus non fit per organum corporale.

Hec autem premisimus, non quasi volentes ex philosophorum auctoritatibus reprobare suprapositum errorem; sed ut ostendamus quod non soli Latini, quorum verba quibusdam non sapiunt, sed etiam Greci et Arabes hoc senserunt, quod intellectus sit pars vel potentia seu virtus anime que est corporis forma. Unde miror ex quibus Peripateticis hunc errorem se assumpsisse glorientur, nisi forte quia minus volunt cum ceteris Peripateticis recte sapere, quam cum Averroys oberrare, qui non tam fuit Peripateticus quam philosophie peripatetice depravator.