BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa theologica

 

Supplementum Tertiae Partis

Poenitentia (Q. I-XXVIII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio quarta

De tempore contritionis

 

Deinde considerandum est de tempore contritionis.

Circa quod tria quaeruntur.

Primo: utrum tota vita haec sit contritionis tempus.

Secundo: utrum expediat continue; de peccato dolere.

Tertio: utrum post hanc vitam animae de peccatis conterantur.

 

Articulus primus

Utrum tota haec vita sit contritionis tempus

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tota haec vita sit contritionis tempus. Sicut enim de peccato commisso debet esse dolor, ita et pudor. Sed non per totam vitam durat pudor de peccato: quia, sicut dicit Ambrosius, non habet quod erubescat cui peccatum dimissum est. Ergo, videtur quod nec contritio, quae est dolor de peccato.

2. Praeterea, I Ioan. 4, dicitur quod perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Sed dolor etiam poenam habet. Ergo in statu perfectae caritatis non potest dolor contritionis manere.

3. Praeterea, de praeterito non posset esse dolor, qui proprie est de malo praesenti, nisi secundum quod aliquid de peccato praetento in praesenti manet. Sed quandoque pervenitur ad aliquem statum in hac vita in quo nihil de peccato praeterito manet, neque dispositio, neque culpa, neque reatus aliquis. Ergo non oportet ulterius de illo peccato dolere.

4. Praeterea, Rom. 8, dicitur quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: etiam peccata, ut dicit Glossa. Ergo non oportet, post remissionem peccati, quod de ipso doleat.

5. Praeterea, contritio est pars poenitentiae contra satisfactionem divisa. Sed non oportet semper satisfacere. Ergo nec semper conteri de peccato.

Sed contra: Augustinus, in libro de Poenitentia, dicit quod, ubi dolor finitur, deficit poenitentia: ubi deficit poenitentia, nihil relinquitur de venia. Ergo videtur, cum oporteat veniam concessam non perdere, quod oporteat semper de peccato dolere.

2. Praeterea, Eccli. 5, dicitur: De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Ergo homo semper debet dolere, ad peccatorum propitiationem habendam.

Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor: unus rationis, qui est detestatio peccati a se commissi; alius sensitivae partis, qui ex isto consequitur., Et quantum ad utrumque, contritionis tempus est totius vitae praesentis status. Quandiu enim est aliquis in statu viae, detestatur incommoda quibus a perventione ad terminum viae impeditur vel retardatur. Unde, cum propter peccatum praeteritum viae nostrae cursus in Deum retardetur, quia tempus illud quod erat deputatum ad currendum recuperari non potest; oportet quod in vitae huius tempore status contritionis maneat quantum ad peccati detestationem. Similiter etiam quantum ad sensibilem dolorem, qui ut poena a voluntate assumitur. Quia enim homo poenam aeternam peccando meruit, et contra aeternum Deum peccavit, debet, poena aeterna in temporalem mutata, saltem dolor in aeterno hominis, idest statu huius vitae, manere. Et propter hoc dicit Hugo de Sancto Victore quod Deus, absolvens hominem a culpa et poena aeterna, ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati.

Ad primum ergo dicendum quod erubescentia respicit peccatum solum inquantum habet turpitudinem. Et ideo, postquam peccatum quantum ad culpam remissum, est, non manet pudori locus. Manet autem dolori, qui non solum de culpa est inquantum habet turpitudinem, sed etiam inquantum habet nocumentum annexum.

Ad secundum dicendum quod timor servilis, quem caritas foras mittit, oppositionem habet ad caritatem ratione suae servitutis, qua poenam respicit. Sed dolor contritionis ex caritate causatur, ut dictum est. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum quod, quamvis per poenitentiam peccator redeat ad gratiam pristinam et immunitatem a reatu poenae, nunquam tamen redit ad pristinam dignitatem innocentiae. Et ideo semper ex praeterito peccato aliquid in ipso manet.

Ad quartum dicendum quod, sicut non debet homo facere mala ut veniant bona, ita non debet gaudere de malis quia ex eis occasionaliter proveniunt bona, divina providentia agente: quia illorum bonorum peccata causa non fuerunt, sed magis impedimenta. Sed divina providentia ea causavit: et de ea debet homo gaudere, de praeteritis autem dolere.

Ad quintum dicendum quod satisfactio attenditur secundum poenam taxatam, quae pro peccatis iniungi debet. Et ideo potest terminari, ut non oporteat ulterius satisfacere. Haec autem poena praecipue proportionatur culpae ex parte conversionis, ex qua finitatem habet: sed dolor contritionis respondet culpae ex parte aversionis, ex qua habet quandam infinitatem. Et ita vera contritio semper debet manere. Nec est inconveniens si, remoto posteriori, manet prius.

 

Articulus II

Utrum expediat continue de peccato dolere

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non expediat continue de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip. 4: super illud, Gaudete in Domino semper, dicit Glossa quod necessarium est gaudere. Sed non est possibile gaudere simul et dolere. Ergo non expedit continue de peccato dolere.

2. Praeterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid: sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est: unde dicitur Eccli. 30, Tristitiam longe expelle a te, et subditur causa, Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Hoc etiam Philosophus dicit expresse in VII Ethic. et X. Ergo non debet amplius dolere de peccato nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam contritionis tristitiam peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.

3. Praeterea, Bernardus dicit: Dolor bonus est si continuus non sit mel enim absynthio est admiscendum. Ergo videtur quod non expedit continue dolere.

Sed contra est quod Augustinus dicit: Semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat.

2. Praeterea, actus in quibus consistit beatitudo, expedit semper continuare quantum, possibile est. Sed huiusmodi est dolor de peccato: quod patet Matth. 5, Beati qui lugent. Ergo expedit dolorem continuare quantum possibile est.

Respondeo dicendum quod haec est conditio in actibus virtutum inventa, quod non potest in eis accipi superfluum et diminutum: ut in II Ethic. probatur. Unde, cum contritio, quantum ad id quod est displicentia quaedam iri appetitu rationis, sit actus poenitentiae virtutis, nunquam potest ibi esse superfluum, sicut nec quantum ad intensionem, ita nec quantum ad durationem: nisi secundum quod actus unius virtutis impedit actum alterius magis necessarium pro tempore illo. Unde, quantumcumque homo continue in actu huius displicentiae esse possit, melius est: dummodo actibus aliarum virtutum vacet suo tempore, secundum quod oportet.

Sed passiones possunt habere superfluum et diminutum, et quantum ad intensionem, et quantum ad durationem. Et ideo, sicut passio doloris quam voluntas assumit, debet esse moderate intensa, ita debet moderate durare: ne, si nimis duret, homo in desperationem et pusillanimitatem et huiusmodi vitia labatur.

Ad primum ergo dicendum quod gaudium saeculi impeditur per dolorem contritionis: non autem gaudium quod de Deo est, quia habet ipsum dolorem pro materia.

Ad secundum dicendum quod Ecclesiasticus de tristitia saeculi loquitur. Et Philosophus loquitur de tristitia quae est passio: qua moderate utendum est, secundum quod expedit ad finem ad quem assumitur.

Ad tertium dicendum quod Bernardus loquitur de dolore qui est passio.

 

Articulus III

Utrum etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur. Amor enim caritatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in aliquibus caritas, et quantum ad actum et quantum ad habitum: quia caritas nunquam excidit, ut dicitur I Cor. 13. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quae essentialiter est contritio.

2. Praeterea, magis est dolendum de culpa quam de poena. Sed animae in purgatorio dolent de poena sensibili et de dilatione gloriae. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.

3. Praeterea, poena purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex vi contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.

Sed contra: Contritio est pars poenitentiae sacramenti. Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio.

2. Praeterea, contritio potest esse tanta quod delet et culpam et poenam. Si ergo animae in purgatorio conteri possent, posset vi contritionis earum reatus poenae eis dimitti, et omnino a poena sensibili liberari: quod est falsum.

Respondeo dicendum quod in contritione tria consideranda sunt: primum est contritionis, genus, quod est dolor; secundum est contritionis forma, quia est actus virtutis gratia informatus; tertium est contritionis efficacia, quia est meritorius, et sacramentalis, et quodammodo satisfactorius. Animae igitur post hanc vitam quae in patria surit, contritionem habere non possunt: quia carent dolore, propter gaudii plenitudinem. Illae vero quae sunt in inferno, carent contritione: quia, etsi dolorem habeant, deficit tamen eis gratia dolorem informans. Sed illi qui in purgatorio sunt, habent dolorem de peccatis gratia informatum, sed non meritorium: quia non sunt in statu merendi. In hac autem vita omnia tria praedicta inveniri possunt.

Ad primum ergo dicendum quod caritas non causat istum dolorem nisi in illis qui doloris capaces sunt. Sed plenitudo gaudii a beatis omnem capacitatem doloris excludit. Et ideo, quamvis caritatem habeant, tamen contritione carent.

Ad secundum dicendum quod animae in purgatorio dolent de peccatis: sed ille dolor non est contritio, quia deest ei contritionis efficacia.

Ad tertium dicendum quod poena illa quam animae in purgatorio sustinent, non potest proprie dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit: sed largo modo dicitur satisfactio poenae debitae solutio.