BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa theologica

 

Supplementum Tertiae Partis

Poenitentia (Q. I-XXVIII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio tertia

De quantitate contritionis

 

Deinde considerandum est de quantitate contritionis.

Circa quod quaeruntur tria.

Primo: utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura.

Secundo: utrum possit esse nimis magnus dolor.

Tertio: utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio.

 

Articulus primus

Utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura

Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit maior dolor qui esse possit in natura. Dolor enim est sensus laesionis. Sed aliquae laesiones magis sentiuntur quam laesio peccati: sicut laesio vulneris. Ergo non est maximus dolor contritio.

2. Praeterea, ex effectu sumimus iudicium de causa. Sed effectus doloris sunt lacrimae. Cum ergo aliquando contritus non emittat lacrimas corporales de peccatis, quas tamen emittit de morte amici, vel de percussione, vel aliquo huiusmodi; videtur quod contritio non sit dolor maximus.

3. Praeterea, quanto aliquid plus habet de admixtione contrarii, tanto est minus intensum. Sed contritionis dolor habet multum de gaudio admixtum: quia contritus gaudet de liberatione, de spe veniae, et de multis huiusmodi. Ergo dolor suus est minimus.

4. Praeterea, dolor contritionis displicentia quaedam est. Sed multa sunt quae magis displicent contrito quam peccata praeterita: non enim vellet poenam inferni sustinere potius quam peccare, nec iterum sustinuisse omnes poenas temporales, aut etiam sustinere; alias pauci invenirentur contriti. Ergo dolor contritionis non est maximus.

Sed contra: Secundum Augustinum omnis dolor in amore fundatur. Sed amor caritatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus. Ergo dolor contritionis est maximus.

2. Praeterea, dolor est de malo. Ergo de magis malo debet esse maior dolor. Sed culpa est magis malum quam poena. Ergo dolor de culpa, qui est contritio, excedit omnem alium dolorem.

Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor. Unus in ipsa voluntate, quae est essentialiter ipsa contritio: quae nihil aliud est quam displicentia praeteriti peccati. Et talis dolor in contritione excedit omnes alios dolores. Quia quantum aliquid placet, tantum contrarium eius displicet. Finis autem super omnia placet: cum omnia propter ipsum desiderentur. Et ideo peccatum, quod a fine ultimo avertit, super omnia displicere debet.

Alius dolor est in parte sensitiva, qui causatur ex primo dolore: vel ex necessitate naturae, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum; vel ex electione, secundum quod homo poenitens in seipso hunc dolorem excitat ut de peccatis doleat. Et neutro modo oportet quod sit maximus dolor. Quia vires inferiores moventur vehementius ab obiectis propriis quam ex redundantia superiorum virium. Et ideo, quanto operatio superiorum virium est propinquior obiectis inferiorum, tanto magis sequuntur earum motum. Et ideo maior dolor est in sensitiva parte ex laesione sensibili quam sit ille qui in ipsa redundat ex ratione. Et similiter maior qui redundat ex ratione de corporalibus deliberante, quam qui redundat ex ratione considerante spiritualia. Unde dolor in sensitiva parte ex displicentia rationis proveniens de peccato non est maior dolor aliis doloribus qui in ipsa sunt. – Et similiter nec dolor qui est voluntarie assumptus. Tum quia non obedit affectus inferior superiori ad nutum, ut tanta; passio sequatur in inferiori appetitu qualem ordinat superior. Tum etiam quia passiones a ratione assumuntur in actibus virtutum secundum mensuram quandam: quam quandoque dolor qui est sine virtute, non servat, sed excedit.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dolor sensibilis est de sensu laesionis, ita dolor interior est de cognitione alicuius nocivi. Et ideo, quamvis laesio peccati secundum exteriorem sensum non percipiatur, tamen percipitur esse maxima secundum sensum interiorem rationis.

Ad secundum dicendum quod corporales immutationes immediate consequuntur ad passiones sensitivae partis, et eis mediantibus ad affectiones appetitivae superioris. Et inde est quod ex dolore sensibili, vel etiam sensibili vicino, citius defluunt lacrimae corporales quam de dolore spirituali contritionis.

Ad tertium dicendum quod gaudium illud quod poenitens de dolore habet, non minuit displicentiam, quia ei non contrariatur, sed auget: secundum quod omnis operatio augetur per propriam delectationem, ut dicitur in X Ethic.; sicut qui delectatur in addiscendo aliquam scientiam, melius addiscit. Et similiter qui gaudet de displicentia, vehementius displicentiam habet. – Sed bene potest esse quod illud gaudium temperat dolorem ex ratione in partem sensitivam resultantem.

Ad quartum dicendum quod quantitas displicentiae de aliqua re debet esse secundum quantitatem malitiae ipsius. Malitia autem in culpa mortali mensuratur ex eo in quem peccatur, inquantum est ei indigna; et ex eo qui peccat, inquantum est ei nociva. Et quia homo debet magis Deum quam seipsum diligere, ideo plus debet odire culpam inquantum est offensa Dei, quam, inquantum est nociva sibi.

Est autem nociva sibi principaliter inquantum separat ipsum a Deo. Et ex hac parte ipsa separatio a Deo, quae poena quaedam est, magis debet displicere quam ipsa culpa inquantum hoc nocumentum inducit, quia quod propter alterum oditur, minus oditur: sed minus quam culpa inquantum est offensa in Deum.

Inter omnes autem poenas attenditur ordo malitiae secundum quantitatem nocumenti. Et ideo, cum hoc sit maximum nocumentum quo maximum bonum privatur, erit inter poenas maxima separatio a Deo.

Est etiam alia quantitas malitiae accidentalis, quam oportet in displicentia attendere secundum rationem praesentis et praeteriti: quia quod praeteritum est, iam non est; unde habet minus de ratione et malitiae et bonitatis. Et inde est quod plus refugit homo sustinere aliquid mali in praesenti vel futuro quam horreat de praeterito. Unde nec aliqua passio animae directe respondet praeterito, sicut dolor respondet praesenti malo, et timor futuro. Et propter hoc de duobus malis praeteritis illud magis abhorret animus cuius maior effectus in praesenti remanet vel in futurum timetur, etiam si in praeterito minus fuerit. Et quia effectus praecedentis culpae non ita percipitur quandoque sicut effectus praeteritae poenae, tum quia culpa perfectius sanatur quam quaedam poena, tum quia defectus corporalis magis est manifestus quam spiritualis; ideo homo, etiam bene dispositus, quandoque magis in se percipit horrorem praecedentis poenae quam praecedentis culpae, quamvis magis esset paratus pati eandem poenam quam committere eandem culpam.

Est etiam considerandum in comparatione culpae et poenae quod quaedam poenae habent inseparabiliter coniunctam Dei offensam, sicut separatio a Deo; quaedam etiam addunt perpetuitatem, sicut poena inferni. Ergo poena illa quae offensam annexam habet, eodem modo cavenda est sicut etiam culpa. Sed illa quae perpetuitatem addit, est magis quam culpa simpliciter fugienda. – Si tamen ab eis separetur ratio offensae et consideretur tantum ratio poenae, minus habent de malitia quam culpa inquantum est offensa Dei. Et propter hoc minus debent displicere.

Sciendum est etiam quod, quamvis talis debeat esse contriti dispositio, non tamen de his tentandus est. Quia affectus suos homo non de facili mensurare potest: et quandoque illud quod minus displicet videtur magis displicere, quia est propinquius nocumento sensibili, quod magis est nobis notum.

 

Articulus II

Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non possit esse nimis magnus contritionis dolor. Nullus enim dolor potest esse immoderatior quam ille qui proprium subiectum destruit. Sed dolor contritionis, si est tantus quod mortem vel corruptionem corporis inducit, est laudabilis: dicit enim Anselmus: Utinam sic impinguentur viscera animae meae ut medullae corporis mei exsiccentur; et Augustinus dicit se esse dignum oculos caecare plorando. Ergo dolor contritionis non potest esse nimius.

2. Praeterea, dolor contritionis ex amore caritatis procedit. Sed amor caritatis non potest esse nimius. Ergo nec dolor contritionis.

Sed contra, omnis virtus moralis corrumpitur per superabundantiam et defectum. Sed contritio est actus virtutis moralis, scilicet poenitentiae: cum sit pars iustitiae. Ergo potest esse superfluus dolor de peccatis.

Respondeo dicendum quod contritio ex parte doloris qui est in ratione, scilicet displicentiae, quo peccatum displicet inquantum est offensa Dei, non potest esse nimia: sicut nec amor caritatis, quo intenso talis displicentia intenditur, non potest esse nimius. Sed quantum ad dolorem sensibilem potest esse nimia: sicut etiam exterior corporis afflictio potest esse nimia. In his autem omnibus debet accipi pro mensura conservatio subiecti, et bonae habitudinis sufficientis ad ea quae agenda incumbunt. Et propter hoc dicitur, Rom. 12: Rationabile obsequium vestrum.

Ad primum ergo dicendum quod Anselmus desiderabat ex pinguedine devotionis medullas corporales exsiccari, non quantum ad humorem naturalem, sed quantum ad desideria et concupiscentias corporales.

Augustinus autem, quamvis dignum se cognosceret amissione exteriorum oculorum propter peccatum, quia quilibet peccator non solum aeterna, sed etiam temporali morte dignus est; non tamen volebat sibi oculos caecare.

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de dolore qui est in ratione.

Tertia autem procedit de dolore sensitivae partis.

 

Articulus III

Utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam in hoc quod minima peccata sicut magna plangebat. Ergo non est magis dolendum de uno quam de alio.

2. Praeterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest esse unus motus intensior simul et remissior. Ergo contritio non debet esse maior de uno quam de alio peccato.

3. Praeterea, de peccato praecipue est contritio secundum quod a Deo avertit. Sed in aversione omnia peccata mortalia conveniunt: quia omnia tollunt gratiam, qua anima Deo coniungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus aequalis debet esse contritio.

Sed contra: Deut. 25 dicitur: Secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed contritioni de peccatis plagae commensurantur: quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum. Ergo contritio magis debet esse de uno peccato quam de alio.

2. Praeterea, de hoc debet homo conteri quod debuit vitare. Sed homo debuit magis vitare unum peccatum quam aliud quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter debet de uno, scilicet graviori, magis quam de alio dolere.

Respondeo dicendum quod de contritione dupliciter possumus loqui. Uno modo, secundum quod singillatim singulis peccatis respondet. Et sic, quantum ad dolorem superioris affectus, requiritur quod de maiori peccato quis doleat magis: quia ratio doloris est magis in uno quam in alio, scilicet offensa Dei; ex magis enim inordinato actu Deus magis offenditur. Similiter etiam, cum maiori culpae maior poena debeatur, etiam dolor sensitivae partis, secundum quod pro peccato ex electione assumitur quasi poena peccati, debet esse maior die maiori peccato. Secundum autem quod ex impressione superioris appetitus nascitur in inferiori, attenditur quantitas doloris secundum dispositionem partis inferioris ad recipiendam impressionem a superiori, et non secundum quantitatem peccati.

Alio modo potest accipi contritio secundum quod est simul de omnibus: sicut in actu iustificationis. Et haec quidem contritio vel ex singulorum consideratione peccatorum procedit: et sic, quamvis sit actus unus, tamen distinctio peccatorum virtute manet in ipso. Vel ad minus habet propositum de singulis cogitandi annexum. Et sic etiam habitualiter est magis de uno quam de alio.

Ad primum ergo dicendum quod Paula non laudatur de hoc quod de omnibus peccatis doleret aequaliter: sed quia de parvis peccatis tantum dolebat ac si essent magna, per comparationem ad alios qui de peccatis dolent. Sed ipsa multo amplius de maioribus doluisset.

Ad secundum dicendum quod in illo contritionis motu subitaneo, quamvis non actualiter distinctio intensionis respondens diversis peccatis inveniri posset, tamen invenitur ibi eo modo sicut dictum est. Et etiam alio modo, secundum quod singula peccata ordinem habent ad illud de quo in illa contritione generali contrito dolendum occurrit, scilicet offensa Dei. Qui enim aliquod totum diligit, potentia diligit etiam partes eius, quamvis non actu: et hoc modo, secundum quod habent ordinem ad totum, quasdam plus, quasdam minus; sicut qui aliquam communitatem diligit, virtute singulos diligit plus et minus secundum eorum ordinem in bono communi. Et similiter qui dolet de hoc quod Deum offendit, de diversis implicite dolet diversimode, secundum quod plus vel minus per ea Deum offendit.

Ad tertium dicendum quod, quamvis quodlibet peccatum mortale a Deo avertat et gratiam tollat, tamen quoddam plus elongat quam aliud, inquantum habet maiorem dissonantiam ex sua inordinatione ad ordinem divinae bonitatis quam aliud.