BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa theologica

 

Supplementum Tertiae Partis

Poenitentia (Q. I-XXVIII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio secunda

De obiecto contritionis

 

Deinde considerandum est de obiecto contritionis.

Circa quod quaeruntur sex.

Primo: utrum debeat homo conteri de poenis.

Secundo: utrum de peccato originali.

Tertio: utrum de omni actuali commisso.

Quarto: utrum de peccato actuali committendo.

Quinto: utrum de peccato alieno.

Sexto: utrum de singulis peccatis mortalibus.

 

Articulus primus

Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa

Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa. Augustinus enim, in libro de Poenitentia, dicit: Nemo vitam aeternam desiderat nisi eum huius vitae mortalis poeniteat. Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.

2. Praeterea, supra habitum est, ex verbis Augustini, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.

Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet. Ergo non dolet de poena. Et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.

Respondeo dicendum quod contritio importat; ut dictum est, alicuius duri et integri comminutionem. Haec autem integritas et duritia invenitur in malo culpae: quia voluntas, quae est ipsius causa, in eo qui male agit, in suis terminis stat nec praecepto legis cedit. Et ideo huius mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Haec autem similitudo non potest adaptari ad malum poenae: quia poena simpliciter dicit diminutionem. Et ideo de malis poenae potest esse dolor, sed non contritio.

Ad primum ergo dicendum quod poenitentia, secundum Augustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsius mortalitatis (nisi poenitentia large dicatur omnis dolor), sed ratione peccatorum, ad quae ex infirmitate huius vitae deducimur.

Ad secundum dicendum quod ille dolor quo quis dolet ex amissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium eius: sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat, ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde consecutus est.

 

Articulus II

Utrum contritio esse debeat de originali

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis: quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et a Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo de eo etiam conteri debemus.

2. Praeterea, per peccatum originale homo fuit a Deo aversus: quia poena eius erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a Deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis. Et sic debet de eo conteri.

Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.

Respondeo dicendum quod contritio, ut dictum est, est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt. Et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo: sed displicentia potest esse de eo, vel dolor.

Ad primum ergo dicendum quod contritio non est de peccato ratione substantiae actus tantum, quia ex hoc non habet rationem mali: neque iterum ratione deformitatis tantum, quia deformitas de se non dicit rationem culpae, sed quandoque importat poenam. Debet autem de peccato esse contritio inquantum importat utramque deformitatem ex actu voluntatis provenientem. Et hoc non est in peccato originali. Et ideo de eo non est contritio.

Et similiter dicendum ad secundum: quia aversio voluntatis est illa cui debetur contritio.

 

Articulus III

Utrum de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri

Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod non de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri. Quia contraria contrariis curantur. Sed quaedam peccata per tristitiam committuntur: sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non debet esse tristitia, quae est contritio, sed gaudium.

2. Praeterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest esse de eo quod cognitioni non subiacet. Sed quaedam peccata sunt quae in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de eis non potest esse contritio.

3. Praeterea, per voluntariam contritionem delentur illa quae per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium tollit: ut patet per Philosophum, III Ethic. Ergo de his quae per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.

4. Praeterea, de illo peccato non debet esse contritio quod per contritionem non tollitur. Sed quaedam peccata non tolluntur per contritionem: sicut venialia, quae adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis praeteritis debet esse contritio.

Sed contra poenitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed poenitentia non est aliquorum quorum non sit contritio, quae est prima pars eius. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.

2. Praeterea, nullum peccatum dimittitur nisi quis iustificetur. Sed ad iustificationem requiritur contritio, ut prius dictum est. Ergo de quolibet peccato conteri oportet.

Respondeo dicendum quod omnis actualis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi Dei non cedit, vel eam transgrediendo, vel omittendo, vel praeter eam agendo. Et quia durum est quod habet potentiam ut non facile patiatur, ideo in omni actuali peccato duritia quaedam est. Et propter hoc, si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex dictis patet, contritio opponitur peccato ex parte illa qua ex electione voluntatis procedit non sequentis imperium divinae legis, non autem ex parte eius quod est in peccato materiale: et hoc est illud super quod cadit electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur, sed etiam super actum proprium ipsius: voluntas enim vult se velle aliquid. Et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum seu tristitiam quae invenitur in peccato invidiae et huiusmodi, sive dolor ille sit in sensu sive in ipsa voluntate. Et ideo illis peccatis contritionis dolor opponitur.

Ad secundum dicendum quod oblivio de aliquo potest esse dupliciter. Aut ita quod totaliter a memoria exciderit: et tunc non potest aliquis inquirere illud. Aut ita quod partim a memoria exciderit et partim maneat: sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali. Et tunc requiro in memoria ad recognoscendum.

Et secundum hoc, etiam aliquod peccatum potest esse oblitum dupliciter. Aut ita quod in generali memoria maneat, sed non in speciali. Et tunc debet recogitare homo ad inveniendum peccatum: quia de quolibet peccato mortali tenetur homo specialiter conteri. Si autem invenire non possit, sufficit de eo conteri secundum quod in notitia tenet. Et debet homo non solum de peccato, sed de oblivione eius dolere, quae ex negligentia contingit.

Si autem peccatum omnino ex memoria excidit, tunc ex impotentia faciendi excusatur a debito, et sufficit generalis contritio de omni eo in quo Deum offendit. Sed quando impotentia tollitur, sicut cum ad memoriam revocatur peccatum, tunc tenetur homo specialiter conteri. Sicut etiam est de paupere qui non potest solvere quod debet: excusatur, et tamen tenetur cum primo poterit.

Ad tertium dicendum quod, si ignorantia, omnino tolleret voluntatem male agendi, excusaret, et non esset peccatum. Sed quandoque non totaliter tollit voluntatem: et tunc a toto non excusat, sed a tanto. Et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.

Ad quartum dicendum quod post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio, eo modo quo et poenitentia, sicut supra dictum est.

 

Articulus IV

Utrum etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri. Contritio enim est actus liberi arbitrii. Sed liberum arbitrium magis se extendit ad futura quam ad praeterita: quia electio, quae est actus liberi arbitrii, est de contingentibus futuris, ut dicitur III Ethic. Ergo contritio magis est de peccatis futuris quam de praeteritis.

2. Praeterea, peccatum aggravatur ex consequenti effectu. Unde Hieronymus dicit quod poena Arii nondum est terminata, quia adhuc est possibile aliquos per eius haeresim ruere. Et similiter est de illo qui iudicatur homicida si letaliter percussit, etiam antequam percussus moriatur. Sed in illo intermedio debet peccator conteri de peccato. Ergo non solum secundum quod habet quantitatem ex praeterito actu, sed etiam secundum quod habet quantitatem ex futuro. Et sic contritio respicit futurum.

Sed contra, contritio est pars poenitentiae. Sed poenitentia semper respicit praeterita. Ergo et contritio.

Respondeo dicendum quod in omnibus motoribus et mobilibus ordinatis ita est quod motor inferior habet motum proprium, et, praeter hoc, sequitur in aliquo motum superioris motoris: sicut patet in motu planetarum, qui, praeter motus proprios, sequuntur motum primi orbis. In omnibus autem virtutibus moralibus motor est ipsa prudentia, quae dicitur auriga virtutum. Et ideo quaelibet virtus moralis cum motu proprio habet aliquid de motu prudentiae. Et ideo, cum poenitentia sit quaedam virtus moralis, quia est pars iustitiae, cum actu proprio consequitur prudentiae motum.

Proprius autem actus eius est in obiectum proprium, quod est peccatum commissum. Et ideo actus eius principalis, scilicet contritio, secundum suam speciem respicit tantum peccatum praeteritum. Sed ex consequenti respicit peccatum futurum, secundum quod habet aliquid de actu prudentiae adiunctum.

Et tamen in illud futurum secundum rationem propriae speciei non movetur. Et propter hoc, ille qui conteritur dolet de peccato praeterito, et cavet futurum: sed non dicitur esse contritio de peccato futuro, sed magis cautio, quae est pars prudentiae contritioni adiuncta.

Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium dicitur esse de contingentibus futuris secundum quod est de actibus: sed non secundum quod est de obiectis actuum. Quia homo potest cogitare ex libero arbitrio de rebus praeteritis et necessariis: sed tamen ipse actus cogitationis, secundum quod sub libero arbitrio cadit, contingens futurum est. Et sic etiam actus contritionis contingens futurum est secundum quod sub libero arbitrio cadit: sed obiectum eius potest esse praeteritum.

Ad secundum dicendum quod ille effectus consequens qui peccatum aggravat, iam in actu praecessit velut in causa. Et ideo, quando commissum est, totam suam quantitatem habuit, et ex effectu consequente non accessit ei aliquid quoad culpae rationem. Quamvis accrescat quoad poenam accidentalem: secundum quod plures habebit rationes dolendi in inferno de pluribus malis ex suo peccato consecutis. Et sic loquitur Hieronymus. Unde non oportet quod contritio sit nisi de peccatis praeteritis.

 

Articulus V

Utrum homo debeat conteri de peccato alieno

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam nisi de peccato de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur in Psalmo: Ab alienis parce servo tuo. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.

2. Praeterea, homo ex caritate debet diligere proximum sicut seipsum. Sed propter dilectionem sui et de malis suis dolet et bona desiderat. Ergo, cum teneamur proximo desiderare bona gratiae sicut et nobis, videtur quod debeamus de culpis eius dolere sicut et de nostris. Sed contritio nihil est quam dolor de peccatis. Ergo homo debet conteri de peccatis alienis.

Sed contra, contritio est actus poenitentiae virtutis. Sed nullus poenitet nisi de his quae ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.

Respondeo dicendum quod illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit. Unde oportet quod contritio pro peccato sit in eodem, in quo peccati duritia praecessit. Et sic de alienis peccatis non est contritio.

Ad primum ergo dicendum quod ab alienis peccatis sibi parci Propheta precatur, inquantum ex consortio: peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit: cum scriptum sit: Cum perverso perverteris.

Ad secundum dicendum quod de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet quod de eis conteramur: quia non omnis dolor de peccato praeterito est contritio, ut ex dictis patet.

 

Articulus VI

Utrum requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in iustificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo recogitare singula peccata. Ergo non oportet quod sit contritio de singulis.

2. Praeterea, contritio debet esse de peccatis secundum quod avertunt a Deo: quia conversio ad creaturam sine aversione a Deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mortalia in aversione conveniunt. Ergo contra omnia sufficit una contritio.

3. Praeterea, plus conveniunt peccata mortalia, actualia ad invicem quam actuale et originale. Sed unus baptismus delet omnia actualia et originale. Ergo una contritio generalis delet omnia peccata mortalia.

Sed contra: Diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus. Sed contritio est medicina singularis contra unum tantum mortale. Ergo non sufficit una communis de omnibus.

2. Praeterea, contritio explicatur per confessionem. Sed oportet singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conteri.

Respondeo dicendum quod contritio potest considerari dupliciter: scilicet quantum ad sui principium; et quantum ad terminum. Et dico principium contritionis cogitationem qua quis cogitat de peccato et dolet, etsi non dolore contritionis, saltem dolore attritionis. Terminus autem contritionis est quando dolor ille iam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quod sit de singulis peccatis quae quis in memoria habet. Sed quantum ad terminum sufficit quod sit una communis de omnibus: tunc enim ille motus agit in vi omnium dispositionum praecedentium.

Et per hoc patet responsio ad primum.

Ad secundum dicendum quod, quamvis omnia mortalia conveniant in aversione, tamen differunt in causa et modo aversionis, et quantitate elongationis a Deo. Et hoc est secundum diversitatem conversionis.

Ad tertium dicendum quod baptismus agit in virtute meriti Christi, quod habuit infinitam virtutem ad delendum omnia peccata: et propterea unus sufficit contra omnia. Sed in contritione cum merito Christi requiritur actus noster. Et ideo oportet quod singulis peccatis respondeat singillatim: cum non habeat infinitam virtutem ad contritionem.

Vel dicendum quod baptismus est spiritualis generatio: sed poenitentia, quantum ad contritionem et alias sui partes, est spiritualis quaedam sanatio per modum cuiusdam alterationis. Patet autem in generatione corporali alicuius, quae est cum corruptione, quod una generatione removentur omnia accidentia contraria rei generatae, quae erant accidentia rei corruptae. Sed in alteratione removetur tantum unum accidens, contrarium accidenti ad quod terminatur alteratio. Et similiter unus baptismus simul delet omnia peccata, novam vitam inducendo. Sed poenitentia non delet omnia peccata nisi ad singula feratur. Et ideo oportet de singulis conteri et confiteri.