BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa theologica

 

Supplementum Tertiae Partis

Poenitentia (Q. I-XXVIII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio prima

De contritione

 

Deinde considerandum est de singulis partibus poenitentiae: et primo, de contritione; secundo, de confessione; tertio, de satisfactione.

De contritione autem consideranda sunt quinque: primo, quid sit; secundo, de quo esse debeat; tertio, quanta esse debeat; quarto, de duratione ipsius; quinto, de effectu ipsius.

Circa primum quaeruntur tria.

Primo: utrum convenienter definiatur.

Secundo: utrum contritio sit actus virtutis.Secundo

Tertio: utrum attritio possit fieri contritio.

 

Articulus primus

Utrum contritio sit «dolor pro peccatis assumptus

cum proposito confitendi et satisfaciendi»

Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, dolor est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed peccata non sunt huiusmodi. Ergo contritio non est dolor pro peccatis.

2. Praeterea, contritio nobis a Deo datur. Sed quod datur, non assumitur. Ergo contritio non est dolor assumptus.

3. Praeterea, satisfactio et confessio sunt necessaria ad hoc quod poena remittatur quae in contritione remissa non fuit. Sed quandoque tota poena in contritione remittitur. Ergo non est necessarium semper quod contritus habeat propositum confitendi et satisfaciendi.

Sed contra est ipsa definitio.

Respondeo dicendum quod initium omnis peccati est superbia, per quam homo, sensui suo inhaerens, a mandatis divinis recedit. Et ideo oportet quod illud quod destruit peccatum, hominem a proprio sensu discedere faciat. Ille autem qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus per similitudinem vocatur: unde et frangi dicitur aliquis quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem sive contritionem in rebus materialibus, unde haec nomina ad spiritualia transferuntur, hoc interest, ut dicitur in IV Meteor., quod frangi dicuntur aliqua quando in magnas partes dividuntur, sed comminui vel conteri quando ad partes minimas reducitur hoc quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quandam continuitatem et soliditatem in sensu suo habebat, ideo actus ille quo peccatum dimittitur contritio dicitur per similitudinem.

In qua quidem contritione plura possunt considerari: scilicet ipsa substantia actus, modus agendi, principium, et effectus. Et secundum hoc, de contritione inveniuntur diversae definitiones traditae.

Quantum enim ad ipsam substantiam actus, datur praedicta definitio. Et quia actus contritionis est actus virtutis; et est pars poenitentiae sacramenti: ideo manifestatur in praedicta definitione, inquantum est actus virtutis, in hoc quod ponitur genus ipsius, scilicet dolor, et obiectum, in hoc quod dicit pro peccatis; et electio, quae requiritur ad actum virtutis, in hoc quod dicit assumptus. Sed inquantum est pars sacramenti, per hoc quod tangitur ordo ipsius ad alias partes, cum dicit, cum proposito confitendi etc.

Alia etiam definitio invenitur quae definit contritionem secundum quod est actus virtutis tantum: sed additur ad praedictam definitionem differentia contrahens ipsam ad specialem virtutem, scilicet poenitentiam. Dicit enim quod poenitentia est dolor voluntarius pro peccato puniens quod dolet se commisisse. In hoc enim quod additur punitio, ad specialem virtutem contrahitur.

Alia autem definitio invenitur Isidori, quae talis est: Contritio est compunctio et humilitas mentis, cum lacrimis, veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Et haec quidem tangit rationem hominis, in hoc quod dicit humilitas mentis: quia, sicut per superbiam aliquis in suo sensu redditur rigidus, ita per hoc quod a suo sensu contritus recedit, humiliatur. Tangit etiam modum exteriorem, in hoc quod dicit cum lacrimis; et principium contritionis, in hoc quod dicit, veniens de recordatione peccati, etc.

Alia sumitur ex verbis Augustini, qui tangit effectum contritionis, quae est: Contritio est dolor remittens peccatum.

Alia sumitur ex verbis Gregorii, quae talis est: Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et haec tangit rationem nominis, in hoc quod dicit quod contritio est humilitas spiritus; et effectus eius, in hoc quod dicit, annihilans peccatum; et originem, in hoc quod dicit, inter spem et timorem. Nec solum ponit causam principalem, quae est timor: sed etiam quae est spes, sine qua timor desperationem facere posset.

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccata, quando acciderunt, voluntaria fuerunt; tamen, quando de eis conterimur, voluntaria non sunt. Et ideo nobis nolentibus acciderunt, non quidem secundum voluntatem quam tunc habuimus cum ea volebamus, sed secundum illam quam nunc habemus, qua vellemus quod nunquam fuissent.

Ad secundum dicendum quod contritio est a Deo solo quantum ad formam qua informatur: sed quantum ad substantiam actus, ex libero arbitrio et a Deo, qui operatur in omnibus operibus et naturae et voluntatis.

Ad tertium dicendum quod, quamvis tota poena possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio. Tum quia homo non potest esse certus de sua contritione quod fuerit ad totum tollendum sufficiens. – Tum etiam quia confessio et satisfactio sunt in praecepto. Unde transgressor constitueretur si non confiteretur et non satisfaceret.

 

Articulus II

Utrum contritio sit actus virtutis

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit actus virtutis. Passiones enim non sunt actus virtutum: quia eis non laudamur nec vituperamur, ut dicitur II Ethic. Sed dolor est passio. Cum ergo contritio sit dolor, videtur quod non sit actus virtutis.

2. Praeterea, sicut contritio dicitur a terendo, ita et attritio. Sed attritio non est actus virtutis: ut ab omnibus dicitur. Ergo neque contritio.

Sed contra, nihil est meritorium nisi actus virtutis. Sed contritio est actus quidam meritorius. Ergo est actus virtutis.

Respondeo dicendum quod contritio secundum proprietatem nominis sui non significat actum virtutis, sed potius quandam corporalem passionem: sed hic non quaeritur sic de contritione, sed de eo ad quod significandum hoc nomen per similitudinem adaptatur. Sicut enim inflatio propriae voluntatis ad malum faciendum importat, quantum est de se, malum ex genere; ita illius voluntatis annihilatio et comminutio quaedam de se importat bonum ex genere, quia hoc est detestari propriam voluntatem qua peccatum est commissum. Et ideo contritio, quae hoc significat, importat aliquam rectitudinem voluntatis. Et propter hoc est actus virtutis: illius scilicet cuius est peccatum praeteritum detestari et destruere, scilicet poenitentiae, ut patet ex his quae in 14 distinctione dicta sunt.

Ad primum ergo dicendum quod in contritione est duplex dolor de peccato. Unus in parte sensitiva, qui passio est. Et hic non est essentialiter contritio, prout est actus virtutis, sed magis effectus eius. Sicut enim poenitentiae virtus exteriorem poenam suo corpori infligit ad recompensandam offensam quae in Deum commissa est officio membrorum; ita etiam et ipsi concupiscibili poenam infert doloris peccati, quia ipsa etiam ad peccata cooperabatur. Sed tamen hic dolor potest pertinere ad contritionem inquantum est pars sacramenti: quia sacramenta non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus et in rebus sensibilibus nata sunt esse.

Alius dolor est in voluntate, qui nihil aliud est quam displicentia alicuius mali: secundum quod affectus voluntatis nominantur per nomina passionum, ut in Tertio, distinctione 26, dictum est. Et sic contritio est dolor per essentiam, et est actus virtutis poenitentiae.

Ad secundum dicendum quod attritio dicit accessum ad perfectam contritionem: Unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo modo diminuta sunt, sed non perfecte; sed contritio dicitur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam: contritio autem perfectam.

 

Articulus III

Utrum attritio possit fieri contritio

Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod attritio possit fieri contritio. Differt enim attritio a contritione sicut formatum ab informi. Sed fides informis fit formata. Ergo attritio potest fieri contritio.

2. Praeterea, materia recipit perfectionem remota privatione. Sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam: quia gratia informat dolorem. Ergo dolor qui prius erat informis culpa existente, quae est privatio gratiae, remota culpa recipiet perfectionem informationis a gratia. Et sic idem quod prius.

Sed contra, quorum principia sunt diversa omnino, eorum non potest fieri unum id quod est alterum. Sed attritionis principium est timor servilis, contritionis autem timor filialis. Ergo attritio non potest fieri contritio.

Respondeo dicendum quod super hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod attritio fit contritio, sicut fides informis fit formata. Sed hoc, ut videtur, non potest esse. Quia, quamvis habitus fidei informis fiat formatus, tamen nunquam actus fidei informis fit actus fidei formatae: quia actus ille informis transit et non manet veniente caritate. Attritio autem et contritio non dicunt habitum, sed actum tantum. Habitus autem virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, non possunt esse informes: cum caritatem consequantur, ut in Tertio Libro dictum est. Unde, antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea elicitur. Et sic nullo modo attritio potest fieri contritio. Et hoc alia opinio dicit.

Ad primum ergo dicendum quod non est simile de fide et contritione, ut dictum est.

Ad secundum dicendum quod, remota privatione a materia quae manet perfectione adveniente, formatur materia illa. Sed dolor ille qui erat informis, non manet caritate adveniente. Et ideo formari non potest.

Vel dicendum quod materia essentialiter non habet originem a forma: sicut actus habet originem ab habitu quo formatur. Unde non est inconveniens materiam informari aliqua forma de novo qua prius non informabatur. Sed hoc de actu est impossibile: sicut impossibile est quod aliquid idem numero oriatur a principio a quo prius non oriebatur; quia res semel tantum in esse procedit.