Thomas Aquinas
1224 - 1274
|
Summa theologica
Supplementum Tertiae PartisPoenitentia (Q. I-XXVIII)
|
________________________________________________________________
|
|
Quaestio quintaDe effectu contritionis
Deinde considerandum est de effectu contritionis.Circa quod tria quaeruntur.Primo: utrum peccati remissio sit contritionis effectus.Secundo: utrum contritio possit totaliter tollere reatum poenae.Tertio: utrum parva contritio sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum.
Articulus primusUtrum peccati remissio sit contritionis effectusAd primum sic proceditur. Videtur quod peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa: quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.2. Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur culpae remissionem: quia virtus et culpa non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.3. Praeterea, nihil impedit a perceptione Eucharistiae nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad Eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.Sed contra est quod dicitur in Glossa, super illud Psalmi, Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.: Contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur.2. Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in II Ethic. Sed per inordinatum amorem cordis peccatum committitur: ergo per dolorem ex amore caritatis ordinato causatum peccatum solvitur. Et sic peccatum contritio delet.Respondeo dicendum quod contritio potest dupliciter considerari: vel inquantum est pars sacramenti; vel inquantum est actus virtutis. Et utroque modo est causa remissionis peccati, sed diversimode. Quia, inquantum est pars sacramenti, primo operatur ad remissionem peccati instrumentaliter: sicut et de aliis sacramentis in I distinctione patuit. Inquantum autem est actus virtutis, sic est quasi causa materialis remissionis peccati: eo quod dispositio est quasi necessitas ad iustificationem; dispositio autem reducitur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum. Secus autem est de dispositione agentis ad agendum: quia illa reducitur ad genus causae efficientis.Ad primum ergo dicendum quod solus Deus est causa efficiens principalis remissionis peccati: sed causa dispositiva potest etiam esse ex nobis. Et similiter etiam causa sacramentalis: quia formae sacramentorum verba sunt a nobis prolata, quae habent virtutem instrumentalem gratiam inducendi, qua peccata remittuntur.Ad secundum dicendum quod peccati remissio uno modo praecedit virtutem et gratiae infusionem, et alio modo sequitur. Et secundum hoc quod sequitur, actus a virtute elicitus potest esse causa aliqua remissionis peccati.Ad tertium dicendum quod dispensatio Eucharistiae pertinet ad ministros Ecclesiae. Et ideo ante remissionem peccati per ministros Ecclesiae non debet aliquis ad Eucharistiam accedere, quamvis sit sibi culpa quoad Deum remissa.
Articulus IIUtrum contritio possit totaliter tollere reatum poenaeAd secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non possit totaliter tollere reatum poenae. Quia satisfactio et confessio ordinantur ad liberationem a reatu poenae. Sed nullus ita perfecte conteritur quin oporteat eum confiteri et satisfacere. Ergo contritio nunquam est tanta quod totaliter deleat reatum totum.2. Praeterea, in poenitentia oportet esse quaedam recompensatio poenae ad culpam. Sed aliqua culpa per membra corporis exercetur. Ergo, cum oporteat ad debitam poenae recompensationem ut per quae peccat quis, per haec et torqueatur, videtur quod nunquam possit poena talis peccati per contritionem absolvi.3. Praeterea, dolor contritionis est finitus. Sed pro aliquo peccato, scilicet mortali, debetur poena infinita. Ergo nunquam potest esse tanta contritio quod totam poenam deleat.Sed contra est quod Deus plus affectum cordis acceptat quam etiam exteriorem actum. Sed per exteriores actus absolvitur homo a poena et culpa. Ergo et similiter per cordis affectum, qui est contritio.2. Praeterea, exemplum huius de Latrone habetur, cui dictum est, Hodie mecum eris in Paradiso, propter unicum poenitentiae actum.Utrum autem totus reatus per contritionem semper tollatur, supra, dist. 14, quaesitum est, ubi hoc ipsum de poenitentia quaerebatur.Respondeo dicendum quod intensio contritionis potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte caritatis, quae displicentiam causat. Et sic contingit tantum intendi paritatem in actu quod contritio inde sequens merebitur non solum culpae amotionem, sed etiam absolutionem ab omni poena. – Alio modo, ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat. Et quia illa etiam poena quaedam est, tantum potest intendi quod sufficiat ad deletionem culpae et poenae.Ad primum ergo dicendum quod aliquis non potest esse certus quod contritio sua sit sufficiens ad deletionem poenae et culpae. Et ideo tenetur confiteri et satisfacere: maxime cum contritio vera non fuerit nisi propositum confitendi habuisset annexum. Quod debet ad effectum reduci, etiam propter praeceptum quod est de confessione datum.Ad secundum dicendum quod, sicut gaudium interius redundat etiam ad exteriores corporis partes, ita etiam dolor interior ad exteriora membra derivatur. Unde dicitur Prov. 17: Spiritus tristis exsiccat ossa.Ad tertium dicendum quod dolor contritionis, quamvis sit finitus quantum ad intensionem, sicut etiam poena peccato mortali debita finita est, habet tamen infinitam virtutem ex caritate, qua informatur. Et secundum hoc potest valere ad deletionem culpae et poenae.
Articulus IIIUtrum contritio parva sufficiat ad deletionem magnorum peccatorumAd tertium sic proceditur. Videtur quod contritio parva non sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum. Quia contritio est medicina peccati. Sed corporalis medicina quae sanat corporalem morbum minorem, non sufficit ad sanandum maiorem. Ergo minima contritio non sufficit ad delendum maxima peccata.2. Praeterea, supra dictum est quod oportet de maioribus peccatis magis conteri. Sed contritio non delet peccatum nisi sit secundum quod oportet. Ergo minima contritio non delet omnia peccata.Sed contra, quaelibet gratia gratum faciens delet omnem culpam mortalem, quae simul stare cum ea non potest. Sed quaelibet contritio est gratia gratum faciente informata. Ergo, quantumcumque sit parva, delet omnem culpam.Respondeo dicendum quod contritio, ut saepe dictum est, habet duplicem dolorem. Unum rationis, qui est displicentia peccati commissi. Et hic potest esse adeo parvus quod non sufficiet ad rationem contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum quam debeat displicere separatio a fine: sicut etiam amor potest esse ita remissus quod non sufficit ad rationem caritatis. Alium dolorem habet in sensu. Et parvitas huius non impedit rationem contritionis: quia non se habet essentialiter ad contritionem, sed quasi ex accidenti ei adiungitur. Et iterum non est in potestate nostra.Sic ergo dicendum quod, quantumcumque parvus sit dolor dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet.Ad primum ergo dicendum quod medicinae spirituales habent efficaciam infinitam ex virtute infinita quae in eis operatur. Et ideo illa medicina quae sufficit ad curationem parvi peccati, sufficit etiam ad curationem magni: sicut patet de baptismo, quo et magna et parva solvuntur. Et similiter est de contritione: dummodo ad rationem contritionis pertingat.Ad secundum dicendum quod hoc sequitur ex necessitate, quod unus homo plus doleat de maiori peccato quam de minori, secundum quod magis repugnat amori, qui dolorem causat. Sed si unus alius haberet tantum de dolore pro maiori quantum ipse habet de minori, sufficeret ad remissionem culpae. |