Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VIII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT XIVDe sacro oleo quod de ossibussanctae Elizabeth emanavit
SUPER haec omnia magna et praeclara, quibus eam in Ecclesia plebis, et apud proximos suos exaltavit: adjecit divina liberalitas magnificare inter electos de plebe Sanctam suam raro ac miraculo glorioso.Aperto quippe die sequenti sarcofago, in quo Santtissimi Corporis ossa reposita, Sigillis Pontificum fuerant consignata, invenerunt ipsum sarcofagum coelestis roris benedictione copiose perfusum. Illa siquidem emanatio omnipotentis Dei fuit dextra. Dominus Jesus Christus salutaris Olei liquorem producens de sacrosanctis ossibus jussit emanare. Eratque sacra illius liquoris non modica distillatio, sed abundans; eructans memoriam abundantissimae suavitatis. Processit itaque de ipso odor mirificus tanquam de fracto unguenti preciosi alabastro. Haec nempe ossa exercitiorum spiritualium attritione multipliciter dissipata, et mortificatione fracta sunt. Unctionum Sancti Spiritus extiterant organa, et sunt facta nunc odoriferum alabastrum. Hoc itaque salutiferum profluvium et odoriferum stillicidium, postmodum fidelibus inspicientibus liquide patuit oculata fide probatum. Ex illis etenim sacratis ossibus guttae liquoris sancti, tanquam roris super gramen vel herbam descendentis, stant, et distillant; illisque descendentibus vel abstersis aliae paulatim renascuntur subtilissimae, tanquam sudor de poris corporis evaporans.O vere condignum et congruum et orationi omnino consonum miraculum! Speciosa nempe et pullulans oliva Elisabeth, generosa virtutum odore, florida unctionis, pacisque germine foecunda, luminis nihilominus et medicaminis refectionisque ubertate praedita, in domo Dei, quod est Ecclesia, suavissimos fructus protulit et salubres, Uncta quippe Spiritu Sancto, et virtute, in mansuetudine perficiens opera sua, unitatem spiritus in vinculo pacis sollicita custodivit. Per exemplarem quoque vitae sanctimoniam aegris mentibus, et per gratiam curationum languidis corporibus exhibuit Medicinam. Multa pauperum millia de suis panibus satiavit, totamque Ecclesiam signis et prodigiis perlustravit. Merito igitur hujus dulciflui liquoris, olei olivae odoriferae decoratur miraculo, cujus sanctitatis tam luculenta puritas excellenter irradiat, lenit suaviter, abundanter satiat, fragrat redolens opulentes.Multa quidem et alia innumera comperta et probata sunt miracula, de quibus nullam specialem modo facimus mentionem; sed tangendo quaedam breviter generaliter duximus annotanda. |